Charter: van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 789
Signature: 789
The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
CXLV. — Page 3 r\ De quibus terris decimas solvimus. Alexander
episcopus servus servorum Dei, venerabilibus fratribus W. Remensi ardhie-
piscopo titulo Sancte Sabine cardinali apostolice sedis legato et ejus
suffraganeis et dilectis filiis abbatibus, archidiaconis, prepositis, prcsbytris
in eorura episcopatibus constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.
Audivimus et audientes admirati sumus, quod cum fratribus mouasterii de Dunis,
sicut aliis omnibus cisterciensis ordinis, a patribus et predecessoribus nostris
concessum sit et a nobis ipsis postmodum confirmatum ut de laboribus quo3
propriis manibus aut sumptibus excolunt neniini decimas solvere teneantur,
quidam ab eis nichilo- minus contra indulgcntiain sedis apostolice decimas
exigere et extorquere presumunt et sinistra interpretatione apostolicorum
privilcgiorum capitulum pervertentes, asserunt de novalibus debere intelligi ubi
de laboribus esse insertum. Quum igitur manifestum est omnibus qui recte sapiunt
interpretationem hujusraodi perversam esse et intellectui sano contrarium cum
secundum capitulum illud a solutione decimarum tam dc terris illis quas
deduxerunt vel deducunt ad cultum, quam etiam de terris cultis quas propriis
manibus, vel sumptibus excolunt, sint penitus absoluti, ne ullus contra eos
materiam babeat malignandi, vcl quomodolibet ipsos contra justitiara raolestandi
per apostolica scripta vobis precipiendo mandamus quatinus omnibus qui vestre
sunt potestatis auctoritate nostra prohibere curetis, ne a memoratis fratribus
de Dunis, vel a fratribus aliorum monasteriorura cistcrciensi3 ordinis qui in
episcopatibus vestris consistunt de novalibus vel de aliis terris, quas propriis
manibus, vel sumptibus excolunt, vel de nutrimentis animalium deciraas
presuraant quomo- dolibet extorquere. Nam si de novalibus voluissemus tantum
intelligi ubi ponimus de laboribus, de novalibus poneremus sicut in privilegiis
quorundara apponimus aliorum, quia vobis non est conveniens ut contra instituta
sedis apostolice temere veniatur que optinere debent inviolabilem firmitatem,
per apostolica scripta vobis precipiendo mandamus ut si qui ipsi canonici,
clerici, monachi vel laici contra privilcgia sedis apostolice predictos fratres
decimarum exactione gravaverint, appellalione remota Iaicos excoramunicatiouis
sententia pcrcellatis reliquos autem ab oflkio suo suspendatis et tam
excommunicationis quam sus- pentionis sententiara faciatis, usque ad dignara
satisfaclionem inviolabiliter observari. Ad hec presentium vobis auctoritate
precipiendo mandamus, quatinus si qui in fratres prescrip- torum monasteriorum
manus violentas injecerint, eos accensis candelis excommunicatos publice
nuntietis et faciatis ab omnibus sicut excommunicatos districtius evitari donec
congrue satisfaciant predicli.s tratribus et cum litteris dyoccsani episcopi rei
veritatem con- tiuentibus, apostolico se conspectui represeutent. Datum Laterani
etc. Source Regest:
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 789, S. 960
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 789, S. 960
Current repository:
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 789, S. 960
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 789, S. 960


Current repository:
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 789, S. 960
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 789, S. 960
263
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 789, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Dunis/b62e9ebb-0c5b-4447-98fd-791d4d421c8d/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success