Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 571, S. 682
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 571, S. 682
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 571, S. 682
Universis presentes litteras inspccturis Gervasius, legum professor ecclesie sancti Donatiani Brugensis, canonicus et scolasticus, salutem in Domino. Vestra noverit universitas quod ego recognoscens me in multis plurima beneficia recepisse etiam ultra meum meritum ab abbate et conventu de Thosan et ideo quia non possum ad presens ipsis rependere vicem in pecu- niaria quantitate quod possum, facio libros meos canonicos et legales cum summis pluribus, dc quibus videlicet summis et libris mentio fit in cedula presentibus hiis appensa. Intuitu pietatis divine et remunerationis cujusdam grate et ob mei memoriam conservandum perpe- tuo predictis abbati et conventui confero, do et dono simpliciter possidendos et habcndos pro usu predictorum de Thosan hoc modo, ut semper serventur ab ipsis nec alienentur in posterum ullo modo, hoc salvo quod quidcunque voluero dicti libri et summe in toto, vel in parte pro meo voluntatis arbitrio semper sint michi parati. In cujus rei testimonium meum sigillum duxi presentibus apponendura et rogo religiosos viros «lominos abbates de Thosan, de Echoud in Brugis.de sancto Andreajuxta Brugis et dominura Egidium, quondam abbatem de Dulci Valle, ut in tcstimonium premissorum sua presentibus hiis apponaut sigilla
645
et nos abbatcs ct Egidius predicti, ad preces domini Gervasii antedicti, nostris sigillis pre- sentes litteras duximus roborandas. Actum et datum anno Dominice Incarnationis millesimo ducentesimo nonagesimo primo, sabbato ante Trinitatem.
Libri canonici sunt hii, videlicet: Dccretnm antiquum cum aliquibus glosis antiquis. Item ordinarius apparatus decreti cum additionibus Bartholomei Item casus aliqui super decretum, sen littcrales expositiones decreti. Item decretales, cum rubea pelle, glosate cum apparatu ordlnario. Item decretales, in pelle antiquitus alba, glosate ut prius. Item casus Bernardi Optum. Item summa Gofridi cum questionibus Bartholomei et Pillei. Item summa ejusdem in littera minutissima. Item decrctales non glosate, in pelle rubea. Item apparatus domini Innocentii, sine pelle in asseribus tamen. Insuper libri legales sunt isti: Codex cum ordinario apparatu et additionibus multis, habens folia sua ad iinem pre longitudine conviscata. Item codex cum apparatu hujusmodi, paucis foliis non glosatis. Item summa Azonis, in pelle rubea. Item casus Francisci supra libris iustitutionum auctenticorum et trium librorum codicis. Item casus domini Viniani et codicis. Item libelli Bofredi Beneventani in jure civili. Item ejusdem libelli in jure canonico. Item volumen continens institutam, auctentica et tres libros codicis cum ordinario apparatu, in pelle viridi quondam, que crocea nunc videretur. Iteiu volumen continens libros predictos cum ordinario apparatu in pelle rubea. Item codex uon magni pretii cum aliquibus glosis. Item digestum novum cum ordinario apparatu. Itein instituta glosabilis non glosata. Item Iibelli Bofredi in jure civili pro parte et summa Ber- nardi de Orna, supra libellis et conceptione libellorum et sententiarum continetur ibidem ad finem. Item quoties plurime supra decretalibus seriatim quodammodo.
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 571, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/fd62b0af-3bc1-433b-bc6d-7617315dec9d/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success