Codex Episcopatus Ratisbonensis - Eminentissimo et Reverendissimo Domino Domino Carolo Theodoro, Nr. 133, S. 215
In nomine sánete et individué Trinitatis. Noverit fidelium Xpi iam futurorum, quam presentium universitas, quod ego Henricus dei gratia Ratisponen. Epus tradidi ad altare saneti Viti martyri*, quod est in territorio Prül vocitato, deeimam de Schönaich et de Hagenbuch superiore et inferiore, quam Gotfridus Archipresbyter in beneficio habuit, rogante eo et nullo contradicente, ea videlicet conditione, ut nunquam in alios, quam in pauperum, qui ibidem in Xenodochio alendi sunt, usus deputentur. Atque ne hanc conditio- nem pro anime nostre ipsiusque Gotfridi Archipresbyteri, qui se pro chántate temporali abdieavit utilitate, et omnium parentum nostrorum remedio patratam quisque Eporum nobis in hac Sede succedentium, seu quispiam abbatum in predicto Cenobio substituendorum aliqua violencia vel qualibet subreptionis astutia destruere vel ab hac dispo- eitione mutare présumât, nos earn auetoritate Dei аc Domini Pape Innocentii, nostri banni quoque interpositione predictis pauperi- bus nunc et perpetualiter stabilimus et in argumentum proprietatis ipsis hanc nostre auctoritatis paginam nostri Sigilli stemmate aotatam tribuimus.
- Ex Mon. Boieii XV. 178
Codex Episcopatus Ratisbonensis, ed. Ried, 1816 (Google data) Num. CCVI, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/EpiscopatusRatisbonensis/308aed20-68b9-499b-bb8a-26b06207b64b/charter>, accessed 2025-04-18+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success