Codex Episcopatus Ratisbonensis - Eminentissimo et Reverendissimo Domino Domino Carolo Theodoro, Nr. 319, S. 523
Coraposîtio facta inter Leonem Epum Ratispon. et Alhardum de Sauiburg, ob damna ab Alhardo Epo illata et alias Usurpationen
Nos Leo miseratione divina Ratispon. Epus, universis presentía inspectons volumus esse notum, quod cum Alhardus de Saulberch propter injurias et gravamina nobis et Ecclesie nostre ab ipso illata
502
indignatlonem nostram multotiens incurrisset, demum inter nos et ipsum amicabilis compositio intercessit, talis videlicet, quod ipse Al- hardus Rudgerum de Rüdling servitorem suum, et Hartuuicum de Muhtnach et pueros suos, ceterosque homines Ecclie Ratispon. quos sibi vendicavit auctorirate propria, dimittat libere absolutos. Villicum quoque nostrum de Weier cum pueris suis et alios homines Ecclesie lire, qui sibi coniederati fuerant, quos vulgus Muntleut appellat, dimittet a sua potestate, et renuntiabit omni juri, quod in eosdem ha- ctenus usurpabat, nec deinceps reassuinet. Insuper liberi, qui de JRudgero de Rüdling et uxore sua, que propria dicitur Alberti de Saulberch, procreati fuerint, inter nos et ipsum Alhardum equaliter dividentur, primo tarnen puero apud nram Eccliam, si íuerint impares, remanente. Pueri vero Heinrici filii Hartuuici de Muhtnach, qui duxit uxoretn de familia Alhardi, quos ex ipsa uxore habuerit nunc vívente,' ipsi Alhardo simpliciter remanebunt. Pro aliis vero dampnis ab ipso Alhardo, et suis nobis et nostris hominibus illatis, idem Alhardus no bis satisfaciet, juxta quod Otto miles de Straubing dm" Heinrici illu- stris ducis Bawarie procurator, et Gozvvinus Waller miles, et Wolf- rammus noster procurator duxerint statuendum, salva tarnen nobis remaneat questio, si quam habuimus proponere contra predictum Rudgerum de Rüdling nomine suo et patrie sui, excepta questione, quam habemus contra ipsum pro eo, quod extra familiam Ecclie nre dicitur accepisse coniugem, quia propter hoc deinceps nostra gratia non carebit. Ut autem prelibata Compositio et ordinatio rata et in- convulsa permaneat, presentes litteras conscribi et Sigillorum, videli cet dilecti compatris nri dni Heinrici ducis Bawarie atque nostri znunimine placuit roborari. Datum Ratispone anno dni 1268. Non. Maii.
Duo Sigilla illaesa aâpendent.
Codex Episcopatus Ratisbonensis, ed. Ried, 1816 (Google data) 319, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/EpiscopatusRatisbonensis/5290d30a-abc4-4efd-8ef7-5b6a0dc7af32/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success