Textual witness: A
Textual witness: B
Textual witness: a
Alexander episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et fratribus Flaviniacensibus et burgensibus ejusdem loci salutem et apostolicam benedictionem. Ex parte dilectorum filiorum nostrorum abbatis et fratrum Fontanentensium 2 gravis est ad nos querela perlata quod vineas, quas eis cum decimis apostolicae sedis privilegio confirmavimus et de quibus annuum censum partim vobis, filii monachi, partim burgensibus more aliorum vicinorum tam clericorum quam laicorum annis pluribus reddiderunt, tempore vindemiarum dissipantes, quosdam de fratribus ipsis ausu nefario invasistis et ipsis dampnum non modicum inferentes, decimas vinearum suarum auferre non dubitastis ; terram quoque, quam in eodem territorio vacantem sub annuo censu cum vineis longo tempore possederant, de palmitibus earumdem vinearum plantari fecistis. Cumque vobis, filii monachi, et R., quondam abbati vestro, scripta nostra miserimus, mandantes ut decimas prescriptarum vinearum restitueretis et de cetero super eisdem decimis nullam inferretis molestiam, nec ille nec vos mandato nostro, sicut decuit, obtemperastis nec ab eorum gravamine vestras voluistis manus aliquatenus continere. Quia igitur, quanto predicti abbas et fratres majoris religionis et honestatis habentur et beato Petro et nobis magis sunt devoti, tanto gravius et molestius reputamus, si quod eis incommodi vel detrimenti super vineis aut decimis, quae sibi auctoritate privilegiorum Romanae ecclesiae confirmatae sunt, intulistis per apostolica vobis scripta precipiendo mandamus et in virtute obedientiae precipimus ut ab indebita molestia et infestatione predictorum abbatis et fratrum penitus desistentes eis prescriptam terram plantatam cum prelibatis vineis et earum decimis sine mora et difficultate qualibet restituatis et quiete ac pacifice dimittatis, de dampnis vero et injuriis illatis congrue satisfaciatis aut super his omnibus in presentia venerabilium fratrum nostrorum Bellicensis et Maurianensis episcoporum plenam justitiam appellatione remota exhibeatis. Nos enim eis dedimus in mandatis, ut vos ad alterum horum efficiendum aucthoritate nostra moneant et districte compellant. Datum Anagniae, decimo quinto3 calendas julii.
- Inventaire : ADCO 15 H 1, fol. IVr (Papes, DD)
- ADCO 15 H 4, p. 435 (XXIII. 3. 2) : « scellé d’un sceau de plomb à queue de ficelle pendant ».
Notes:
- Anagniae
- Bellicensis
- Maurianensis
- Bellicensis
- Maurianensis
- Alexander episcopus
- R., quondam abbati vestro
Fontenay OCist, ed. Dominique Stutzmann Fontenay 064710, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Fontenay/Fontenay_064710/charter>, accessed 2025-04-28+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success