useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Freising, Bistum und Hochstift (763-1364) 1030
Signature: 1030
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1030
Bischof Egilbert tauscht mit dem Vollfreien namens Reginolt dessen Gut zu Mammendorf in Baiern gegen 8 slavische Hüben zu Stall, Lesach und Göriach in Oberkärnten um.
Source Regest: 
ZAHN, Codex Diplomaticus (=FRA II/31, Wien 1870) S. 67, Nr. 66
 

cop.
Cod. 188, f. 273'

    x
    Nouerint omnes huius rei inquisitores, qualiter inter uenerabilem Frigisingensis sedis presulem Egilbertvm et quendam nobilem .sue diocesis uirum nomine Reginoldum conuenit atque placuit quasdam proprietatis eius partes alternatim inter se conmutare, sicut modo constat utrimque finitum est. Miles ergo prelibatus tale sui iuris predivm qvale ei erat apud Mamindorf uicum, utriusque sexus, mancipiis octo, cum agris, pratis, cum silvulis et conpascuis, cum cultis et incultis, quesitis et inquirendis, cum exitibus et reditibus, cum priuatis et conmunibus usibus pariterque cum omnibus utensilibus ad eundem locum pertinentibus provt ipse possessor erat eorum his temporibus, nec non et basilicam que ibi est dimidiam partemque totius decime dimidiam seu etiam dimidium dotis qua dotata est e˛cclesia tunc temporis, additis quoque oblationibus dimidiis per fideles quos(dam) eo oblatis et offerendis cum ceteris, rebus omnibus iure legaliterque ad hanc respicientibus prenotato presuli et eius aecclesie usui in manus uidelicet aduocati sui comitis Odalscalchi iure perpetuo subsistendvm sine ullo contradictionis scrupulo contradidit. Econtra uero memorabilis ille pontifex eidem retradidit per manum aduocati supradicti in Carinthie partibus hobas sclauaniscas octo quarum quinque iuxta Tra fluuium in uilla quam dicunt ad Stallvn, sexta uisum per ripam eiusdem flvuii apud uillam Lescah, septima uero et octaua penes uicum qui vocatur Goriah, site sunt in ualle Lurna et sub his omnibus totidem mancipia quot et ipse recepit in .sua, cum pratis, pasevis, lignis et cum totis legibus ac iusticiis quibus illi seruiebant, perpetualiter sibi retinendum, possidendum et quid inde libitum fuerit faciendum, condonauit. Hec sunt nomina illorum qui huius rei testes fiunt (!), Altman comes, Perahtolt, Hezil,. Dietrich, Otzi, Hiltipolt, Etzo. Hec autem sunt nomina mancipiorum qve cum predio dabantur episcopo, Gerpreht et filius eius, Ceizrih et uxor eius cum filiis iiii, quorum simul octo sunt.
    Source Fulltext: ZAHN, Codex Diplomaticus (=FRA II/31, Wien 1870) S. 67-68
    Editions
    • Meichelbeck I./2, 500, Nr. 1193; Resch : Aet. mill. 67.


    LanguageLatein
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.