Charter: Freising, Bistum und Hochstift (763-1364) 1030
Signature: 1030
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1030
Bischof Egilbert von Freising tauscht mit Propst Werinher seines Capitels dessen Güter in Krain gegen andere zu Viecht, Oberndorf, Zorneding u. s. w. in Baiern ein.Source Regest: ZAHN, Codex Diplomaticus (=FRA II/31, Wien 1870) S. 68, Nr. 67
Cod. 188, f. 234'
Justum et rationabile uidetur, ut quicquid saecularibus agitur negotiis, testimonio ueratium testium et serie litterarum ita ligetur atque firmetur, ne postmodum ullo modo dissolui uel infrigi quaeat(!). Proinde nouerit industria omnium, qualiter placuit atque conuenit inter uenerabilem Egilbertum episcopum et canonicos sancte Frigisingensis ecclesie una cum domno Werinhario preposito ac magistro fratrum eorundem quoddam concambium facere, sicut et fecerunt. Tradidit namque idem uenerandus antistes cum manu aduocati sui Odalscalchi in manus eiusdem domni W. et aduocati sui Altmanni comitis de rebus ecclesiae sue loca infra nominata id est Fiohta cum ecclesia decimata, excepta tantum decima que pertinet ad pauperes, Oparandorf quoque et Zorogeltinga cum e˛cclesiis in utrisque locis constructis et quicquid in beneficiari habuit domnus supradictus tam in mancipiis quam in rebus ceteris, insuper post obitum uite sue ad O(pa)ranpahha, quod prefatus senior precaria possessione tunc possidebat, item ad Nidaranpahha post obitum Ariponis, cui precario nihilominus iure illud erat concessum, cum e˛cclesiis in utrisque locis constitutis, excepta item decima que˛ ad pauperes pertinet, et molendinas ii, unam ad Frigisingam, alteram ad Weidland, totum atque integrum ad usum canonicorum in sede supradicta Christo famulantium tradidit atque firmauit, conplexis quoque ad item concambium locis his, id est Weingi et Erlipah omnibusque que ad hoc tempus in beneficium erant concessa ab episcopis, cum mancipiis utriusque sexus tam in predictis locis manentibus quam etiam his que de parte episcopatus usque in locis potestati fratrum concessis habilare uidebantur. Econtra prelibatus domnus W. cum manu aduocati sui A. in manus uenerandi E. episcopi et aduocati sui O. de rebus fratrum in comitatu Carniola quicquid eisdem fratribus dono et largitate bone memorie Heinrici imperatoris traditum erat, in recompensationem traditionis supradicte potestatiua manu retradidit, consentientibus et ambarum partium traditiones collaudantibus tam uniuerso clero quam populo et cunctis pariter fidelibus suis tam nobilibus quam ex familia, et totus huius commutationis tenor hoc fine ac ratione conclusus et perfectus est, ut tota ratio predicte commutationis euo perpetuo ob commune conpendium utriusque partis stabilis et inconuulsa permaneat. Testes Perahtold, item Perahtold, Odalrich, Hartuuich, Jagob, Dierich(!), Weriant, Wazaman, de familia Heilrih, Reginhalm, Chuonrad, Geruuic, Epararo, Waldman, Razo, Rihker, Erchanfrid.
Source Fulltext: ZAHN, Codex Diplomaticus (=FRA II/31, Wien 1870) S. 68-69
Editions:
- Meichelbeck I./l, 232.
Language:
Freising, Bistum und Hochstift (763-1364) 1030, in: Monasterium.net, URL </mom/FreisBm/1030.5/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success