useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Freising, Bistum und Hochstift (763-1364) 1251 VI 15
Signature: 1251 VI 15
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
15. Juni 1251, Lack
Ulrich, Herr in Krain, stattet dem Bisthume Freising den Markt Gutenwörth nebst anderen genannten Gütern in der windischen Mark zurück, welche sein Vater Herzog Ulrich von Kärnten demselben widerrechtlich vorenthalten hatte.
Source Regest: ZAHN, Codex Diplomaticus (=FRA II/31, Wien 1870) S. 154, Nr. 157
 

cop.
Cod. 191, f. 7

    x
    Que aguntur in tempore (ne) labantur cum tempore, litterarum debent testimonio perhennari. (Tenore igitur presencium omnibus has litteras inspecturis tam) presentibus (quam futuris nos Vlricus filius Bernhardi serenissimi) ducis Karinthie et dominus Carniole recognoscamus(!) et manifeste ac publice protestamur, quod memoratus pater noster Bernhardus inclitus dux Ka(rinthie) contra debitum iuris et iusticie ordinem possidendo detinet forum (Gvten)werde et montem qui Weinperch dicitur, et vniuersas villas in Marchia sitas quarum nomina sunt hec, videlicet Zagrat, Clenonich, Chraztn..., in Loknitz molendinum et mansum, Polanum maius et minus, Wre . . z . . . duos mansos et molendinum, Drage, Altenburch, ambo Paiersdorf, nauigium Nabrego, Ztrug, Vreznich et Gavri et alias possessiones dicto foro et monti Weinperch attinentes et cetera (?} videlicet loca aquosa et siluosa, culta et inculta, fructifera et infructifera que quondam n(obilis) et illustris Heinricus marchio de Andess et Leupoldus inclitus (dux Aus)trie nec non et Fridericus eiusdem filius pie memorie iure (feudali) ab ecclesia Frinsingensi a multis retroactis temporibus quiete et pacifi(ce posseder)unt, et que omnia post obitum predictorum noscuntur ad Ch(vnradum vener)abilem ecclesie Frisingensis episcopum et ad eandem ecclesiam cum o(mni [iuris?] ple)nitudine deuoluta, que nunc omnia supradicta dictus pater noster p(ost obitum) memorati ducis Austrie Friderici pie memorie contra suam conscienc(iam vi)olenter usque nunc manutenuit et adhuc detinet occupata. Recognoscentes igitur quantus fauor ciuibus ecclesie debeat adhiberi, lucide protestamur, cum prelibatus pater noster fuerit sublatus de medio et si nos superuixerimus, quod generaliter in omnibus prefatis prediis et possessionibus quocunque iure ad sepedictam ecclesiam Frisingensem spectantibus nullam prorsus iurisdictionem, potestatem et auctoritatem possidendi et detinendi ex nunc vsque in antea volumus nobis aliquatenus vendicare, immo volumus quod idem episcopus et omnes sui successores per patrem nostrum sibi et ecclesie Frisingensi ablata rehabeat et nomine eiusdem ecclesie rehabita cum omni iure, absolute, libere, pacifice in perpetuum possideat et quiete. Ne autem nostra protestacio valeat in posterum infirmari, eandem supratactum modicum, editam(!) duximus nostri sigilli munimine roborandam. Huius rei testes sunt, videlicet dominus Eberhardus Werdensis prepositus, Hainricus de Vagin, Wernherus de Lok et Wilhalmus, Chvnradus Gallo, Chvnradus purchgrauius de Leuntz, Jacobus de Gvtenberch et Rvdlinus de Pirbavmein. Datum in Lok anno domini M.CC.LI., indictione X., XVI. die exeunte Junio.
    Source Fulltext: ZAHN, Codex Diplomaticus (=FRA II/31, Wien 1870) S. 154-155

    Original dating clauseXVI. die exeunte Junio

    Editions
    • Meichelbeck II./2. 8, Nr. 15


    LanguageLatein
    Places
    • Lack
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.