Charter: Freising, Bistum und Hochstift (763-1364) 1259 IV 22
Signature: 1259 IV 22
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
22. April 1259, Lack
Heinrich von Schärfenberg tritt seine Ansprüche auf Güter zu "Sigendorf“ und "Rudliebssieze“ an Bischof Konrad von Freising ab, die Pfandrechte ausgenommen, welche ihm abgelöst werden sollen.Source Regest:
ZAHN, Codex Diplomaticus (=FRA II/31, Wien 1870) S. 204, Nr. 199
ZAHN, Codex Diplomaticus (=FRA II/31, Wien 1870) S. 204, Nr. 199
Cod. 191, f. 9'
Ego Heinricus de Scherfenberch per presens scriptum de clarare cupio universis tam presentibus quam futuris, quod omni iure fevdali cessi penitus renunciando quod in Sigendorf et Rudliebssieze et aliis possessionibus quas quondam Perchtoldus de Lokwiz a Frisingensi eeclesia in fevdum tenuit, putabam me habere, preter id sicut protestor quod eedem possessiones a domino Chvnrado venerabili Freisingensi electo solummodo sunt obligate mihi pro 1 marcas Lanstrostensis monete in festo beati Georii iuxta Marchie consuetudinem redimende, hac adiecta forma vt earundem possessionum proventus (si) . . . . . . . . . . . . . . ante prelibatum festum (redemte non fuerint, percipiam absque peccato), et quod ego et homines mei (quamdiu hic) . . . . . . . . . . . . . . contractus durauerit, ipsum dominum electum in possessionibus et hominibus aut in receptione lignorum aut in pascuis animalium nullatenus aggrauarem et offendam. Quandocumque vero prenotata pecunia michi uel meis heredibus sicut premissum est, in festo beati Georij oblata fuerit pro solucione, prefate possessiones omni occasione postposita ad dominum Frisingensis ecclesie libere reuertentur. In cuius rei testimonium presentem paginam meo sigillo volui roborari. Aderant autem huic tractatui Fridericus de Monte Albano Ardacensis prepositus, Heinricus decanus ecclesie sancti Andree et Heinricus eiusdem ecclesie canonicus, Heinricus Vertingus, Berhtoldus de Geboltspach, Wernherus, Chvnradus, Wilhalmus de Lok. Acta sunt hec in Lok, anno domini M. CC. LVIIII., II. indictione, X. kalend. Maii.
Source Fulltext: ZAHN, Codex Diplomaticus (=FRA II/31, Wien 1870) S. 204-205
Original dating clause: X. kalend. Maii
Editions:
- Meichelbeck II./2, 25, Nr. 41.
Language:
Places
- Lack
Freising, Bistum und Hochstift (763-1364) 1259 IV 22, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/FreisBm/1259_IV_22/charter>, accessed 2025-04-23+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success