useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Freising, Bistum und Hochstift (763-1364) 1259 IV 24
Signature: 1259 IV 24
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
24. April 1259, Lack
Wilhelm von Schärfenberg beurkundet, dass Bischof Konrad von Freising die ihm verpfändeten Liegenschaften bei Teltschach mit 4 Mark Aquilejer in bestimmten Raten zu leisten, gelöst habe.
Source Regest: 
ZAHN, Codex Diplomaticus (=FRA II/31, Wien 1870) S. 205, Nr. 200
 

orig.

Current repository
Hauptstaatsarchiv München

angehängtes verletztes Siegel
Material: Pergament

    cop.
    Cod. 191, f. 10'
      x
      Ego Wilhalmus de Scherfenberch testimonio presentium notum facio universis tam presentibus quam futuris, quod venerabilis pater dominus meus Ch. Frisingensis electus universas possessiones apud Telscacum in Marchia sitas cum omnibus earum attinentiis a me in die beati Georii pro quadraginta marcis Aquilegensis monete de quibus. sunt xx noue et xx marce ueteres. redemit, pro quibus dominum Nicolaum de Riutenberch pro fideiussore obligauit, quod prelibatas xx marcas nouorum denariorum michi in proximo uenturo beate Marie virginis Natiuitatis festo persoluat, residuas vero xx marce veterum denariorum idem dominus electus michi persoluit eodem die dum beati Georii festum celebrabatur. De qua fideiussione et persolutione michi facta contentus ipsarum tractatum gratum et ratum habui, et propter hoc memoratas possessiones apud Telscacum sitas in manus dicti domini electi publice et libere restitui et resignaui, omni obligationis tytulo renuntians in possessionibus antedictis et promittens firmiter atque laudans, quod siqua instrumenta cuiuscumque tenoris existerent (aut?) haberem super prefatis possessionibus michi quondam obligatis, illa restituerem ipsi domino electo vel eius certo nuncio omni occasione posposita et semota. In cuius rei testimoniurn presentem paginam tam testibus qui huic tractatui interfuerant, quam mei sigilli pendentis munimine roboraui. Testes autem sunt isti videlicet dominus Fridericus dictus de Montalbano Ardacensis ecclesie prepositus, Franco comes illustris regis Vngarie nuntius super presenti negotio specialiter ab ipso rege ad me destinatus, insuper H. Vertingus, et B. de Geboltspach, Chvnradus de Reitersperch, Wernherus, Chvnradus, Jacobus, Reblinus, Wilhelmus de Lok, magister Hainricus decanus ecclesie sancti Andree de Frisinga et magister Hainricus notarius. Acta sunt hec apud Lok, anno domini M. CC. LVIII., indictione II., in die beati Georii.
      Source Fulltext: ZAHN, Codex Diplomaticus (=FRA II/31, Wien 1870) S. 205-206

      Original dating clausedie beati Georii

      Editions
      • Meichelbeck II./26, Nr. 42.


      LanguageLatein
      Places
      • Lack
         
        x
        There are no annotations available for this image!
        The annotation you selected is not linked to a markup element!
        Related to:
        Content:
        Additional Description:
        A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.