useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Freising, Bistum und Hochstift (763-1364) 1261 IV 17
Signature: 1261 IV 17
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
17. April 1261, Gutenwörth
Bischof Konrad von Freising verleiht Albert, Sohn weiland Gebharts von Gutenwörth, das Dorf Bichel in Krain zu Lehen und so auch dessen Söhnen, doch unter innen festgestellten Bedingungen.
Source Regest: ZAHN, Codex Diplomaticus (=FRA II/31, Wien 1870) S. 214, Nr. 207
 

cop.
Cod. 191, f. 14

    x
    Qve aguntur in tempore, ne labantur cum tempore . . . . . . . scripture testimonio propter memoriam hominum que . . . . . . . . . . debent perennari. Noverit igitur presens etas atque futura, quod nos Chvnradus dei gracia Frisingensis episcopus . . . . . . . Alberti quondam Gebhardi de Gv°tenwerde filii et illius amicorum instancia et supplicacionibus inclinati villam Pvhel cum omnibus eius iuribus et attinenciis eidem Alberto in fevdum contulimus talibus condicionibus appositis et adiectis, videlicet si evndem Albertum vnum filium vel duos aut tres sev plures filios masculos ex se habere contingerit(!), quod senior et prior inter illos vxorem sibi de domo et familia ecelesie Frisingensis debet accipere quectat ffai in eodem fevdo iure hereditario patri succedere memorato, alioquin si contrarium fecerit, tam pater quam idem filius cadent a iure quod eis competit in predicto fevdo, alii vero filii qui sibi forte vxores de familia et de domo ecclesie Frinsingensis non acceperint, in eodem fevdo similiter nichil iuris habebunt, nisi procurauerint cum affectu quod eorum filii masculi proprias mulieres ecclesie Frisingensis ut pretactum est, sibi accipiant in vxores. Verum autem si per dictum Albertum et eius filios huiusmodi condiciones secundum illum modum, vt predictum est in accipiendis sibi vxoribus non fuerint ecclesie Frisingensi et nobis nostrisque successoribus efficaciter obseruate, uel si idem Albertus et eius vxor absque filiis masculis quos genuerint insimul, decesserint, memoratum fevdum sit ad nos nostrosque successores cum omnibus eius iuribus et attinenciis deuolutum manebuntque etiam iidem Albertus et filii sui tanquam fideles nostri castellani pro toto tempore vite eorum in ambitu fori nostri Gvtenwerde residentes, nec propter hoc a nobis vel nostris successoribus quicquam pretextu alicuius iuris quod sonat purchvt, exigent quamdiu secundum dictarum condicionum obseruanciam cum conplemento quolibet prelibatum fevdum a Frisingensi ecclesia legaliter possidebunt. In cuius rei perennem memoriam presentem conscribi iussimus paginam et illam eidem Alberto et eius filius predictas condiciones obseruantibus tradimus nostri sigilli munimine roboratum. Acta sunt hec apud Gvtenwerde in domo nostra anno domini M. CC. LX. primo, IIII. indictione, XV. kalend. Maii, istis presentibus, domino Heinrico de Pvtelpach canonico Frisingensi, Rvdolfo, Heinrico, Hermanno canonicis ecclesie sancti Andree et Ottone canonico sancti Viti tunc capellanis et notariis curie nostre, Heinrico dicto Vertingo, et Berchtoldo de Geboltspach, Nycolao et Grifone de Revtenberch, Ortolfo de Landstrost, Rvdegero de Plintenpach Vzoldo, Artusio et Rvdolfo de Gvtenwerde et aliis plurimum fide dignis.
    Source Fulltext: ZAHN, Codex Diplomaticus (=FRA II/31, Wien 1870) S. 214-215

    Original dating clauseXV. kalend. Maii

    Editions
    • Meichelbeck II./2, 27, Nr. 45.


    LanguageLatein
    Places
    • Gutenwörth
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.