useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Freising, Bistum und Hochstift (763-1364) 1276 XII 17
Signature: 1276 XII 17
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
17. Dezember 1276, Wien
König Rudolf befiehlt sämmtlichen Mauthnern in Österreich, den Lebensmittel und Holzbedarf für die Güter des Bisthums Freising zollfrei ziehen zu lassen.
Source Regest: ZAHN, Codex Diplomaticus (=FRA II/31, Wien 1870) S. 342, Nr. 319
 

cop.
Cod. 191, f. 63' u. 136

    x
    Rvdolfus dei gracia Romanorum rex semper augustus. Vniuersis mutariis et thelonariis per Austriam constitutis dilectis fidelibus suis graciam suam et omne bonum. Equitatis vigor expostulat et ordo suggerit racionis, quod et si ad omnes imperii Romani fideles munificencie nostre dexteram debeamus extendere debitricem, principes tamen velud bases egregias quibus imperii celsitudo potenter innititur, speciali prerogatiua nos decet attollere et condignis beneficencie nostre fauoribus ampliare. Eapropter nosse vos volumus vniuersos, quod accepta et placida grate deuocionis obsequia que per venerabilem Ch. Frisingensem episcopum, principem nostrum karissimum, nobis inpensa sunt hactenus et adhuc impendi nobis et sacro imperio poterunt graciora, benignius intuentes et propter hoc magnopere cupientes, vt ipse et episcopatus suus votiuis congaudeant commodis et augmentis continuis prosperentur, eidem de liberalitate regia libenter et liberaliter duximus concedendum, vt vniuersa ipsius victualia et ligna que pro familia et edificiis suis necessaria habuerit, quocienscumque eadem in descensu vel ascensu per terras et aquas deduci contigerit, libere transeant sev procedant absque cuiuslibet exactione thelonei siue mute. Propter quod vniuersis et singulis vobis districte precipiendo mandamus, quatenus eundem venerabilem principem nostrum contra indultam sibi a nobis huiusmodi graciam molestare vel inquietare nullatenus presumatis. Datum Wienne, XVI. kalendas Januarii, indictione quinta, anno domini M. CC. LXX. VI., regni vero nostri anno quarto.
    Source Fulltext: ZAHN, Codex Diplomaticus (=FRA II/31, Wien 1870) S. 342

    Original dating clauseXVI. kalendas Januarii

    Editions
    • Meichelbeck II./1, 85.


    LanguageLatein
    Places
    • Wien
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.