Charter: Freising, Bistum und Hochstift (763-1364) 1277 X 28
Signature: 1277 X 28
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
28. Oktober 1277, Wien
König Rudolf vergleicht zwischen Bischof Konrad von Freising und Bürger Gozzo von Krems betreffs des Kaufes der Güter des Letzteren zu Teiss.Source Regest: ZAHN, Codex Diplomaticus (=FRA II/31, Wien 1870) S. 372, Nr. 352
Current repository:
Haus- Hof- und Staatsarchiv Wien
Haus- Hof- und Staatsarchiv Wien
anhängendes SiegelMaterial: Pergament
Cod. 191, f. 37' (München)
Rudolphus dei gracia Romanorum rex semper augustus. Vniuersis presencium inspectoribus volumus esse notum, quod contractum empcionis habitum per dilectum principem nostrum venerabilem Chunradum Frisingensis ecclesie episcopum cum Irenfrido filio Gozzonis ciuis nostri de Chremsa, et Rudlino de Mevrberge Gozzonis procuratoribus de bonis in Teyzza, videlicet tredecim areis, duobus beneficiis, duabus curiis villicalibus, duobus pomeriis, piscina et passagio minori et quinque insulis ibidem que wlgo werd nuncupantur, et de prouentibus trium annorum passagii in Holenburch que omnia idem procuratores sui prefato principi nostro pro ducentis quinquagiuta marcis argenti, dum dictus Gozzo ciuis noster in captiuitate regis Bohemie teneretur, loco ipsius et suo nomine uendiderunt cum omnibus attinenciis eorundem bonorum, quesitis et inquirendis, ad arbitrium nostrum et sacri imperii (cui) in hac parte idem Gozzo voluntarie se subiecit, eandem empcionem ratificauit et confirmauit, obligans se ipsi episcopo successoribusque suis de euiccione et ad defendendum easdem possessiones contra quemlibet inpugnantem eundem contractum coram quocumque iudice competente vsque ad tempus a iure diffinitum et secundum terre consuetudinem approbatam. Ad hec promisit fide data quod vsque ad festum Natiuitatis proximum domini procurabit cum effectu quod omnes heredes sui renunciant iuri suo si quod eis competit vel competere uidetur possessionibus in eisdem. Et ut premissa singula adimpleret efficaciter, predictus princeps noster venerabilis Chunr. episcopus Frisingensis in hac parte voluntarie nostro arbitrio similiter se subiecit, super quibus arbitrati sumus quod idem princeps noster venerabilis Chunradus Frisingensis episcopus det et adiciat ipsi Gozzoni ad summam prenotatam dueentarum quinquaginta marcarum marcas argenti sexaginta, videlicet triginta marcas argenti in festo Natiuitatis domini proximo et alias triginta marcas in Carnispriuio subsequente, fideiussores quoque ipsius Gozzonis qui se pro quadri(n)gentis marcia argenti eidem episcopo obligauerant, quod eundem ratificaret vendicionis contractum, dimittere tenebitur absolutos. In cuius rei testimonium presentes litteras scribi iussimus et regie maiestatis karactere communiri. Huius rei testes sunt Otto de Haslau, Stephanus de Meichsau, magister Heinricus prepositus Werdensis, magister Hermannus canonicus Frisingensis, Chunradus capellanus noster, Vlricus de Ruchendorf, Greifo gener Gozzonis, Heinricus de Enzensdorf. Liupoldus Verlinus, Jubardus de Vdmaruelde, Chunradus notarius de Waidhofen, Guntherus marscalcus de Otenburch, Chunradus Sappo, Vlricus dictus Rieder, Fridericus dictus Hello, Vlricus dictus Lungauver et multi alii fide digni. Acta sunt hec Wienne, anno domini millesimo ducentesimo septuagesimo septimo, quinto kalendas Novembris, regni nostri anno quinto.
Source Fulltext: ZAHN, Codex Diplomaticus (=FRA II/31, Wien 1870) S. 372-373
Original dating clause: quinto kalendas Novembris
Editions:
- Meichelbeck II./2, 92, Nr. 156.
Language:
Places
- Wien
Freising, Bistum und Hochstift (763-1364) 1277 X 28, in: Monasterium.net, URL </mom/FreisBm/1277_X_28/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success