Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 54, S. 131
Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 54, S. 131

Frater H. Furnis dictus abbas et conventus, omnibus presentes litteras inspectons salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod cum Bartholomeus clericus, ad sustentationem presbiteri in Capella beate Marie Virginis extra Furnensis (sic) inter abbaciam nos tram et opidum sita, perpetuo servientis sua omnia contulisset, nos attendentes ipsi beneficium competens non perficere, ipsi in honorem dicte virginis, cui in eodem loco elegit in propria persona, quamdiu vixerit presbiter, deservire singulis diebus, panem unam, et lodum uniiiu cervisie, de conventu et clerico suo, unum panem hospitum et pulmentum. Ipsi vero Bartholomeo singulis etiam annis unam pisam casei et dimidiam pisam buturi quamdiu vixerit et ibidem honeste beate Virgini ministraverit, curabimus providere. Concessimus etiam ipsi quitquid ad sustentationem presbiteri dicte Capelle, sive ex acquisione ipsius, sive ex largitione fidelium, ipso vivente, fuerit augmentation, salvis in omnibus nobis in ipsa capella et jure parrociali et oblacionibus omnibus a quibuscumque fidelibus offerantur. Post decessum vero ipsius, dictis beneficiis ad ecclesiam nostram integre transeuntibus secundum beneficii competenciam, missam in ipsa capella tenebimur procurare. Actum anno Domini m° cc° vicesimo primo, mense junio.
Van de Putte / Carton: Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis 1849 (Google data) 54, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Furnensis/0a4bbe8f-32f5-4006-8a35-859d3294aa05/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success