Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 148, S. 254
Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 148, S. 254


DE SCORA MILITE ACQUISITIS.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen. Ego Sibilia de Waverino, dompna de Lileriis, notum facio universis, presentibus et futuris, quod dompuus Erlebaldus miles de Scora, homo meus, in mea hominumque meorum presentia constitutus, recognovit se vendidisse ecclesie beati Nicolai Furnensis, totam decimam quam habcbat in terra ipsius ecclesie, infra parrochiam de Scora. Et quia dictam decimam de me tenebat in feodum, ipsam in manus meas ad opus eiusdem ecclesie resignavit. Ego autem banc venditionem bene et legitime approbans et confirmans, homines meos tune presentes coniuravi, per (idem quam michi debebant, utdicerent per iudicium, si predictus Erlebaldus aliquod ius babebat in hac decima, poslquam eam bene et legitime sicut dictum est ecclesie predicte vendidisset, et totum ius quod in ipsa babuit, coram me et bominibus meis quitum clamasset, etsi libere et integre eam tradere possem ecclesie supradicte, postquam ipsam in manus meas ad opus ipsius ecclesie resignasset. Qui hac mea coniuratione recepta, et habito inter se consilio pro iure dixerunt, quod dictus miles in dicta decima nichil iuris habebat, et quod libere et integre eam tradere possem ecclesie memorate. Ego igitur pro mea et predecessorum meorum salute, totam illam decimam a iure feodali absolutam, et ab omni exactione liberam tradidi ecclesie beati Nicolai Fur nensis iure perpetuo possidendam. Ut autem ipsa ecclesia hane decimam imposterum pacifice possideat et tranquille, concessi ei hanc cartam sigilli mei appensione munitam. Actum anno Domini m° cc° xx° mense octobri. Hiis presentibus Elizabeth de Monte Mirali, Seneschalla Flandrie, dompno Egidio canonico ipsius ecclesie, et hiis homi- nibus meis, Tirrico de Scora, Labano et Woitino Coco, et eciam Wilhelmo de Bebiria, et Mathilde uxore ipsius.
235
Van de Putte / Carton: Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis 1849 (Google data) 148, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Furnensis/7363cb32-0285-4f08-bb14-716e5afedb05/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success