Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 110, S. 208
Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 110, S. 208

NON PERTINENTIRUS.
Universis presentes litteras inspecturis, B. decanus xpristianitatis Furnensis, salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod Petrus de Motha et Aghata Matei , uxor eius, in presentia nostra constituti, recognoverunt se vendidisse Wilhelmo filio dompni Balduini de Novoportu militis, octo mensuras et unam lincam terre feodalis, parum plus vel minus, sitas in parrochia de Duunkerke, quam tenebant a Johanne Muersepam in feodum pro octodecim marchis et dimidia Arth. et ad plenam legem guerpivisse, et quia liberi dicti Petri infra annos discretionis existentes dictam terram per legem terre Furnis guerpire non poterant, ipse Petrus, Agatha mater eius, Thomam Piedeghers, Jacobum fratrem eius, et Catherinam relictam in eorum plegios et fidejussores constituerunt erga predictum Wilhelmum fide data et sub pena decem et septem Marcharum ipsi Wilhelmo reddendarum, quod prefati liberi sepedicti Petri de Motha quam citius ad annos discretionis pervenerint, pre- dictam terram et quitquid iuris in ipsa habent vel habere poterunt, dicto Wilhelmo ad plenam legem guerpient, et quitabunt. In cujus rei testimonium presentem paginam sigilli nostri appensione ad peticionem partium duximus muniendam. Actum feria mi, post octavam apostolorum Petri et Pauli. Anno Domini m° cc* xxxvm°.
Van de Putte / Carton: Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis 1849 (Google data) 110, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Furnensis/13abb67a-b009-4efd-ac04-4d759d7cd409/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success