Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 121, S. 222
Nos Riquardus Blavoet miles, et uxor mea Agnes, et Riquardus primogenitus noster et heres, notum facimus universis presentes litteras inspecturis, quod nos ecclesie beati Nicolai Furnensis vendidimus justo precio viginti solidos de redditu perpetuo singulis annis super tres mensuras terre censualis iacentes iuxta Venepam versus meiïdionalem plagam, quas tenemus ab eadem ecclesia pro dimidia marcha per annum, eodem modo et eisdem terminis solvendis, quo dicta dimidia marcha solvi solet. Hoc notato quod nisi dictam dimidiam marcham, et dictos viginti solidos sicut expressum est, solverimus, dicta ecclesia supra dictam terram auctoritate propria poterit pandare. Et quia sigillum non habemus proprium, usi sumus sigillis vene- rabilium yirorum W. prepositi, et G. decani S. Walburgis, et G. decani Xpris- tianitatis Furnensis. Actum anno Domini m° cc° xxxvn° mense ianuario.
203
Van de Putte / Carton: Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis 1849 (Google data) 121, in: Monasterium.net, URL </mom/Furnensis/93bb58dc-6a17-4fb0-a237-dc6c7070be93/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success