Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 5, S. 78
Mile Dei patientia Morinorum episcopus, dilectis in Xpristo filiis in monasterio beati Nicholay de Butenburch, canonicam vitam professis, coramque successoribus imperpetuum. Peticiones vestras dilectissimi benigne suscipientes ea que ex predeces- sorum nostrorum venerabilium Iohannis videlicet et Milonis episcoporum donatione ves tris usibus sunt concessa presenti vobis privilegio confirmamus. In quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis. Ex dono bone memorie Iobannis episcopi prefatam ecclesiam sancti Nicholai cum duabus appendiciis capellis videlicet sancti Dionisii et Parvisa cum tercio manipulo maioris decime et tota minuta decima omnino liberam preter duos solidos in sinodo Pentecostes singulis annis Morinensi sedi sol- vendos. Ex dono dompni Milonis venerabilis predecessoris nostri, altaria de Uulpen, de Duunkerka et de Ramscappella cum eorum pertinenciis tercio scilicet manipulo maioris decime et tota minuta decima cum quibus altare nove capelle de Sandeshoveda vobis similiter concedentes, statuimus ut nulli omnino fas sit de iure quod de parochianis vestris provenit sibi quitquam vendicare vel decimas exigere. Actum hoc anno Domini m° c° lxv°: Indictione xm: coram hiis testibus: Philippo, Alulpho, archidiaconis, Fuerardo decano, Balduino cantore, Iohanne cancellario et aliis quam pluribus.
59
Van de Putte / Carton: Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis 1849 (Google data) 5, in: Monasterium.net, URL </mom/Furnensis/149c07cd-362e-4e87-8db1-00747b3ab3bc/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success