Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 29, S. 107
In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego Philippus Dei gratia Flandrensium comes, notum esse volo, tam futuris quam presentibus quia xlv mensuras terre
88
et dimidiam, quas Leonins a me, et frater ejus Wido, ab ipso feodi jure tenuit, ab eodem fratre suo sibi, et ab ipso michi coram optimatibus mois, nec non et scabinis Furnensibus, Herberto videlicet de Vulverighem, Reinelmo de Lamper- nesse, Lamberto Lusco, Everolfo Scedwis, Hugone Gaillard, iterumque Hugone Aluisii filio, redditas ecclesie sancti Nicolai de Furnes, perpetuojure libere possi- dendas, donavi. In quarum concambium ab eadem ecclesia nonginta unam mensuram de terra Wilhelmi de Palude et de terra Adboudi, et de alia terra quam in eadem regione prefata ecclesia iuste optinuerat, recipiens, easdem predicto Leonio a me feodi jure possidendas, tradidi, et ipse nichilominus predicto fratri suo, easdem feodalijure, ab ipso possidendas, tradidit, et quia prefata ecclesia, super huius nominatim negocii causa me meruit habere advocatum et defensorem, ad ipsius pacis et quietis custodiam, donum hoc quod donavi, ut firmum et inconcussum permaneat, litteris tradi, et sigilli mei impressione muniri precepi. Terram etiam quam hec eadem ecclesia, ab ecclesia Hasnoniensi ad censum tenet, nichilominus confirmo, et in ea fratribus conversationis pacem facturum per omnia me promitto. Facta sunt hec anno Dominice incarnationis n° c° l* ix°, indictione vu. Presentibus abbatibus, Hugone sancti Amandi, Leonio sancti Bertini, Theoderico Bergensi. Presente etiam Desiderio Tornacensi archidiacono, presentibus quoque magistro Francone, Rogero de Cison, Razone de Gavera, Bernardo de Resbais, Wilhelmo Moran, Widone castellano Bergensi, Heinrico de Aldenburch.
Van de Putte / Carton: Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis 1849 (Google data) 29, in: Monasterium.net, URL </mom/Furnensis/ed3d6c0d-1ef8-4e5d-9bca-74aacd8995e4/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success