Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 32, S. 110
Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 32, S. 110
Ex antiquorum immutabili providencia observatio necessaria usus emanavit, ea videlicet litteris servando inserere, que cunctis seculi etatibus, preoptantur manifesta manere. Hinc est quod ego Philippus Dei gratia Flandrie et Viromandie comes, ea que ad honorem Dei et gloriosi confessons. eius Nicolai facere studui, et litteris tradi, et sigilli mei auctoritate iusserim confirmari ; quod videlicet xxxvi mensuras de nova terra, quas Giselbertus de Bullingsela a me in feodum tenuerat, tam ab ipso quam ab uxore eius Beatrice, coram pluribus liomiuum mihi redditas, ecclesie sancti Nicolai de Furuis, liberas et ab omni exactione solutas, ac perhenni iure possidendas, pro mea meorumque salnte donavi. Residuas quoque xxvm mensuras vel paulo plus eiusdem terre, sub feodi iure manentes, iaui dictas Giselbertus, et uxor eius prenominata, de cuius patrimonio hec eis terra provenit, supradicte ecclesie in censualem ac perpetui iuris tenorem, per manum meam tradiderunt. Hac utique conventione inter eos et ecclesiam pretexta, uti de singulis mensurarum senariis, singulis annis marca una eis et nunquam plus vel minus, ab ecclesia solvatur. Facta sunt hec anno incarnationis Xpristi m° c° lxx° vi°. Presentibus Eustachio camerario, Waltero de Locra, Giselberto de Nivela, Radulfo Furnensi castellano, Lambekino de Rininga, Balduino filio Wilhelmi Moran et Roberto fratre eius. Presentibus quoque scabinis Furnensibus, Everolfo, videlicet Lamberto Lusco, Gerardo de Rininga, Wilhelmo Albo, Gerardo filio Reinbaldi, Herberto de Uulfrin- ghem, Wilhelmo filio Wilhelmi Rufi, Heinrico filio Siburgis.
H 60.
PHILIPPI COMITIS DE DOMO MORI ET DE AQUE DUCTU JUXTA ABBACIAM.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego Philippus Dei gratia Flandrensium comes, tam futurorum quam presentium noticie scribo, me scilicet ecclesiam
91
sancti Nicolai de Butenburch, imperpetuum cum omnibus suis appendiciis tuendam, ut quiete divinis laudibus et orationibus vacare debeat, et a nemine prorsus turbari, suscepisse. Contestor etiam imposterum universis, quod ei imperpetuum habende domus sue libertatem, in solitudine mea, que dicitur Moer, ad custodiendas turbas, quas per me et matrem meam Sibillam acquisierunt, ob laudem Dei pie concessi. De aque ductu vestro quem extra oppidum in oriente de media fratrum curte, concilio et peticione benigne matris mee transposui, volo et precipio, ut imperpetuum ad septentrionalem plagam eiusdem curtis sicut positus est permaneat. Hec igitur nostra descriptio, anno Dominice incarnationis m° c° lx°, indictione vm, facta, imperpetuum ut rata et inconvulsa permaneat, placuit eam sigillo nostre auctoritatis munire et testes qui interfuerunt annectere. Desiderium videlicet tornacensem archidiaconum, Radulfum Furnensem castellanum, Walterum de Locra, Eustachium de Furnes, Juûïidum de Amlincurt, Gerardum de Sumringhem.
Van de Putte / Carton: Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis 1849 (Google data) 32, in: Monasterium.net, URL </mom/Furnensis/29e19d17-55c9-4387-8950-331592850a6b/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success