Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 145, S. 250
Ego Philippus Dei gratia , Flandrie, et Viromandie comes, notum et indubitable esse volo, tam futuris quam presentibus, quomodo Hugo abbas ecclesie S. Nicolai de Furnes, lxvi mensuras terre paulo minus vel paulo plus, in parrochia de Scora iuris et dominii Eynensis quod tune mortuo herede, Petro videlicet fratre meo, in manu mea habebam per assensum meum manumque meam, sibi successoribus- que suis imperpetuam possessionem vendicaverit. Quarum extremas \i. mensuras cum incremento quod extra vallum munitionis adheret, et cotidie fluctu maris augmentatnr, a Konone, Walteri de Eina, ex concubina filio, per manum meam accepit. Qui eas tune functus vice Reimari, privigni sui, eo quod esset parvulus a dompno de Eina in féminm tenuit, de quibus unaqueque mensura, singulis annis duobus termiuis, in festo videlicet S. Iohannis Baptiste et in media quadra- gesima, speciali dompno ipsius dimidium firconem, et nil umquam amplius reddere debet, de singulis quoque incrementorum mensuris, postquam convallate fuerint, similis similiter census exsolvetur, de reliquis vero xxi mensuris unaqueque, dompno de Eina, raseriam et dimidiam tritici, per mensuram que mine est Dixmude, singulis annis solito more prestabit; de tribus quoque que supersunt mensuris xv solidi, mi terminis, in festo videlicet S. Iohannis Baptiste, sanctique Bavonis, et in purificatione S. Marie, mediaque quadragesima reddi debent. Hec utique ita facta fuisse constat ut omnes qui in predicta terra, iuris quippiam habuerant, sponte venientes per manum meam et per manum Kononis, quantum ad eius dominium pertinebat, omne ius suum abbati predicto, coram baronibus et scabinis meis, emanciparunt perpetuo iure possidendum. Ne qua igitur in posterum occasione tam rationalis actio, in dubium veniat, aut in dampnum ecclesie supra memorate cedat, et presentibus litteris tradi, et tam auctoritate sigilli mei quam inscriptione testium suppositorum precepi corroborari. Signum Roberti prepositi insulani, Sig. Hermanni, abbatis de Oudenburgh, S. Harnaldi, abbatis de Hechouth, Sig. Gerardi de Mencinis, S. Lamberti, notarii de Brugis, S. Kononis castellani Brugensis, S. Eustachii Camerarii, S. Razonis de Gavera, S. Walteri de Locra, Sig. Walteri filii Bertonis, S. Riquardi de Sedenlenghem. Facta sunt hec anno incarnationis Dominice Xpristi b° c° lxxvi° indictione nona. Actum est hoc Brugis.
231
H 79.
PHILIPPI COMITIS DE TRITICO IN DENARIOS CONVULSO.
Ego Philippi Dei gratia, Flandrie et Viromandie comes, stabile atque immutabile, beneficium fore decrevi, quod ecclesie S. Nicolai de Furnes, pro mea meorumque salute indulgii, unde et boc sigilli mei auctoritate insigniri atque communiri, diligenter precipi. Hec îtaque cum viginti mensuras terre vel paulo plus de iure Flardeslohensis dominii apud Scora teneret, et de singulis mensuris singulis annis reseriam et dimidiam tritici solveret, tri tieu m eo quod esset anxietatis solvere, in argentum transverti, et ut omnibus aliis exactionibus omnino sopitis, de singulis duabus mensuris , quinque lodi argenti, singulis annis solvantur pie institut. Factum est hoc anno Domini m° c° lxxix° indictione xii. Presentibus dompno Roberto insulano preposito, Gerardo, notario de Mecinis, Leonio clerico Furnensi, Riquardo Blauvoet, Eustachio Camerario, VValtero de Locra, Gerardi Reinbaldo filio de Mascello, Sawalone Attrebatensi, Helia de Bella, aliisque quam plurimis.
1 1 79.
PHILIPPI COMITIS DE LXVI MENSURIS PER HUGONEM ABBATEM ACQUISITIS.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego Philippus Dei gratia Flandrie et Viromandie comes, notum et indubitable esse volo tam futuris quam presentibus, quomodo Hugo abbas ecclesie S. Nicolai de Furnes sexaginta sex mensuras terre, paulo minus vel paulo plus, in parrochia de Scora, iuris et dominii Einensis quod tune morliio herede, Petro videlicet frai rc meo, in manu mea habebam per assensum meum manumque meam sibi, successoribusque eius imperpetuam possesionem ven- dicaverit. Quarum extremas quadraginta mensuras cum incremento quod extra vallum munitionis adheret, et cotidie fluctu maris augmentatur, a Konone, Walteri de Eina ex concubina filio, per manum meam accepit. Qui eas tune functus vice Reimari privigni sui, eo quod esset parvulus, a dompno de Eyna in feodum tenuit,
232
de quibus unaqueque mensura, singulis annis, duobus terminis, in festo videlicet S. Iohannis Baptiste, et in media quadragesima, speciali dompno ipsius dimidium firtonem, et nil unquam amplius reddere debet. De singulis quoque incrementorum mensuris postquam convallate fuerunt, similis similiter census exsolvetur, altera vero pars de singulis mensurarum binariis, quinque lodos argenti, et numquam plus, singulis annis dompno Einensi inde in terminis constitutis redditura tenetur. Hec utique ita facta fuisse constat, ut omnes qui in predicta terra iuris quippiam habuerunt, sponte venientes per manum meam, et per manum Kononis, quantum ad eius dominium pertinebat, omne ius suum abbati predicto coram baronibus et scabinis meis emanciparent, perpetuo iure possidendum. Ne qua igitur imposterum occasione, tam rationalis actio in dubium veniat, aut in dampnum ecclesie supra memorate, cedat et presentibus litteris tradi, et tam auctoritate sigilli mei quam inscriptione testium suppositorum. precepi corroborari. Signum Roberti prepositi insulani, S. Hermanni, abbatis de Oudenbugh, S. Arnaldi, abbatis de Hechouth, S. dompni Gerardi de Mechinis, S. Lamberti, notarii de Brugis, S. Kononis, castellani Brugensis, S. Eustachii Camerarii, S. Razonis de Gavera, S. YValteri de Locra, S. Walteri filii Bettonis, S. Riquardi de Zedelenghem. Factum est hoc anno Domini m° C lxxix° indictione duodecima.
Van de Putte / Carton: Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis 1849 (Google data) 145, in: Monasterium.net, URL </mom/Furnensis/78aa18b4-9801-4076-a050-559d60e59871/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success