Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 14, S. 85
BONIS ABBACIE.
Eugenius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Guillelmo abbati ecclesie sancti Nicholay de Butenburch eiusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis imperpetuum. Quotiens illud a nobis petitur quod rationi conveniens esse dinoscitur, animo nos decet libenti concedere et congruum impertiri sulTragium ut fidelis et pia devotio celerem consequatur effectum. Ea propter dilecti in Domino filii, vestris iustis postulationibus clementer annuimus, et vite canonice ordinem quem secundum beati Augustini regulam in prefata ecclesia professi estis, auctoritate sedis apostolicc confirmantes, monasterium vestrum cum omnibus appen diciis suis, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et presentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascumque possessiones, quecumque bona in presentiarum iuste et canonice possidetis, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum, vel principum, oblatione fidelium, seu aliis iustis modis, Deo propitio, poteritisadipisci, firma vobis vestrisque successoribus etillibata permaneant. In quibus hee propriis duximus exprimenda vocabulis. Duas capellas : primam in honorem sancti Dionisii, alteram in honorera beati Nicolai consecratam ; altare de Wulpen, altare de Ramescappella, altare de Duunkerka, totam decimam de Houthem, et in eadem villa, xvi mensuras terre quas Simon Rufus et Iwanus gandensis per marins Theoderici comitis dederunt. Sexaginta mensuras quas Theo- doricus Rufus per manum Karoli comitis donavit. Triginta mensuras quas Erembaldus Baas dedit. Sedecim mensuras de Moer, quas Theodericus comes et Sibilla comitissa usibus fratrum concesserunt. Terram Geraldtison quam Inghelramus comes de Sempool dedit, et multuram annone fratrum eandem terram colentium, quam annonam libere et absque alla contradictione molendam in molendinis suis apud Paas molentibus, Anselmus de Paas et Oda uxor eius dederunt: mensuram terre et paulo plus ad orientem Furnensis castri, et vi mensuras ad austrum atrii sancti Nieholai iacentes, quas Balduinus prepositus ecclesie sancte Walburgis et ejusdem ecclesie canonici concambio accepto dederunt. Sane laborum vestrorum quos propriis mani- bus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium nullus a vobis decimam exigere presumat. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse concedimus, ut eorum qui se illic sepeliri- deliberaverint devotioni et extreme voluntati, nisi forte
9
66
excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen iusticia matricis ecclesie. Decernimus ergo ut nulli omnino bominum liceat prefatas ecclesias temere perturbare, aut eius possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed onmia integra conserventur, eorum pro quorum gubernatione et sustentacione concessa sunt usibus, omnimodo profutura, salva sedis apostolice auctoritate et diocesain episcopi canonica iusticia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica, secularisve persona liane nostre constitucionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo, terciove commonita, si non satisfactio congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini nostri Ihesu Xpristi aliena fiat, atque in extremo examine districte ultioni subiaceat. Cunctis aatem eidem loco iusta servantibus, sit pax Domini nostri Ihesu Xpristi, quatinus et hic fructum bone actionis percipiant, et apud districtum judicem premia eternc pacis inveniant, amen. Datum Parisius per manum Guidonis sancte romane ecclesie, diac. card. cancell. vu° Idus iunii. Indictione x, Incarnationis Dominice anno m° C xlvii. Pontificatus dompni Eugenii pape m, anno m°.
au.
CONFIRMATIO DOMPNI ALEXANDRI PAPE TERCII DE ALTARIBUS NOSTRIS
CETERISQUE BONIS.
Alexander episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis, Wilhelmo abbati ecclesie sancti Nicholai de Butenburch, eiusque fratribus, tam presentibus, quam futuris, regularem vitam professis in perpetuum. Pie postulatio voluutatis effectu debet prose- quente compleri, ut et devocionis sinceritas laudabiliter enitescat, etutilitas postulata vires indubitanter assumat. Ea propter dilecti in Domino filii, vestris iustis postula- tionibus clementer annuimus, et prefatam ecclesiam in qua divino mancipati estis obsequio, ad exemplar patris etpredecessoris nostri, pie recordationis, Eugenii pape, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et presentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes, ut ordo canonicus, qui secundum Dei timorem et beati Augustini regulam, atque prœmonstratencium fratrum institu- tiones, in ipsa ecclesia institutus esse dinoscitur, perpetuis ibidem temporibus in
67
violabiliter observetnr. Preterea quascumque possessiones, quecumque bons eadcm ecclesia in presentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pon- tilicum, largitione regum, vel principum, oblatione fidebum, seu aliis justis modis prestante domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus, et illibata permaneant. In quibus hec propriis duximus exprimenda voeabulis, duas capellas: primam in honorem sancti Dionysii, alteram in bonorem beati Nicolai consecratam. Altare de Wulpen. Altare de Ramscappla. Altare de Duunkerca. Totam decimam de Houthem. Terram que fuit Theoderici Rufi. Terram Gerogtison. Multuram ad omnes usus in ea manentium; mensuram terre, et paulo plus ad orientem Furnensis castri, sex mensuras ad austrum atrii sancti Nicholai, ex dono Theoderici comitis, et Pbilippi filii eius, mansionem liberam in solitudine que dicitur Moer, et necessaria ad comburendum. Terram ad orientem Furnensis oppidi, que fuit filiorum Eustacii, et curtem in eodem loco sitam. Terram trium mensurarum et quarte partis, que viam prestat de terra Leonii ad terram Theoderici RuQ euntibus. Bercariam que fuit Herberti filii Baldrami Males. Terram ad Hiseram pertingentem et ab aquilone Venepe habentem, et grangiam in ea; Bercariam de Hasnon unde censum redditis. Altare de iIoutem de quo singulis annis duas marcas persolvitis. In terra Gerontison, cappellam ad audiendum divina officia conversis vestris, et atrium ad sepeliendum eos, et de ea parte que fuit Gottrami duas garbas decime, et tertiam pro una marca singulis annis. Sane novalium vestrorum que propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium decimas a vobis nullus presumat exigere. Preterea cum commune interdictum terre fuerit, [liceat vobis clausis ianuis, non pulsatis tintinnabulis, exclusis excommunicatis et interdictis, suppressa voce, divina officia celebrare. Statuimus etiam ut nulli fas sit aliquem parochianorum vestrorum, nisi salva canonica justicia, ecclesie vestre ad sepulturam recipere. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse concedimus, ut eorum qui sepeliri deliberaverint, devotioni et extreme voluntati, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justicia matricis ecclesie. Decernimus quoque ut nulli omnino hominum liceat prefatam ecclesiam temere perturbare, aut eius possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integre conserventur eorum pro quorum gubernatione et susten- tacione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolice auctoritate et diocesani episcopi canonica iusticia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona, hanc nostre constitutionis paginara sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo terciove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis, honorisque sui dignitate careat, reamque se divino iudicio existere de per- petrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Ihesu Xhristi, aliena fiat, atque in extremo examine districte ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus, sit pax Domini
68
nostri Ihesu Christi, quatinus et hic fructum bone actionis percipiaat et apuJ districtum iudicem premia eterne pacis inventant, amen. Datum Senoni, per min un Hermanni sancte romane Ecclesie subdiaconi et notarii, m° Idus iunii, indictione xh, Incarnationis Dominice anno m° c° lxiiii, pontificatus vero dompni Alexandri pape m' anno v°.
Van de Putte / Carton: Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis 1849 (Google data) 14, in: Monasterium.net, URL </mom/Furnensis/2a9f1fcd-df0a-4d29-82e5-6721d5e582d1/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success