Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 23, S. 104
Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 23, S. 104
In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego Theodericus Dei gratia Flandrensium comes, notum esse volo tam futuris quam presentibus, quatuor mensuras terre, ad orientalem partem Furnensis castri iacentes, quas Walterus filius Eustachii, et fratres ipsius, a me feodi jure possiderant, me ab eis voluntate ipsorum suscepisse, et Wilhelmo Furnensis ecclesie abbati, ac fratribus ipsius pro mea meorumque salute, in hereditatem perpetuam libere possidendas, propria manu mea, et uxoris mee Sibille, filiique mei Philippi, tradidisse. Quod a me et successoribus meis imperpetuum stabiliri, inconvulsumque conservari volo, ne quispiam iniuriam, quam- libetve molestiam, de eadem terra, eisdem fratribus, et loco eorum omni tempore, post eos Deo famulantibus, inferre presumat. Quicumque vero eos super hoc umquam molestare ausus fuerit, in futuro vindictam a Deo recipiat, et in presenti ultioni Flandrensis comitis se subiacere prenoscat. Huiusmodi vero confirmationem sigilli nostri impressione placuit assignari, et annotatis testibus corroborari: Rogero videlicet Brugensi, Waltero Furnensi, Matheo Casletensi prepositis ; magistro Francone, Reinbaldo Furnensi, canonico, Eustachio de Gremmina, Radulfo castellano de Furnis, Herberto fratre ejus, Riquardo de Lincela, Hemerico de Elverdinga, Wilhelmo filio Idesbaldi, Reinelmo de Lampernessa, Hugone Settevoc, Everolfo filio Scedwis, Lamberto Strabone, Nigro Herino, scabinis, Eustachio filio Ermegardis, Stephano filio Riquardi, Hugone Galiart, Iwaino de Lampernessa, Wilhelmo de Broc. Actum est autem anno Domini, m° c° l° vi°, Indictione mi.
8d
Van de Putte / Carton: Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis 1849 (Google data) 23, in: Monasterium.net, URL </mom/Furnensis/2c8031a3-dd84-4ae6-81ca-9745adf9ccaf/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success