Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 65, S. 143
ACQUISITIS.
Nos G. decanus Xpristianitatis, H. Destenis, A. Calewart et R. Tibclin canonici sancti Walburgis Furnensis, notum facimus univcrsis presentes litteras inspecturis, quod Wilhclmus Riedere et Margareta uxor eius, vendiderunt ecclesie beati Nicolai Furnensis, viginti solidos annui redditus perpetui, assignatos super duas mensuras terre hereditarie, iacentes in perrochia S. Nicolai, iuxta mansuram Heinardi filii Pauli, vocatas Zuderstic, et iusto precio eis persoluto, coram nobis legitime converpiverunt, in festo beati Iohannis Baptiste, et in festo beati Remigii, eidem ecclesie persolvendos ac perpetuo possidendos ; permittentes dictum redditum super omnia bona sua dicte ecclesie warandire et poterit pandari dictus redditus per iusticiam secularem: et supposuerunt se predicti W. et M. uxor eius, iurisdictioni decani Xpristianitatis Furnensis, qui pro tempore fucrit, ut eos si necesse fuerit, compellat per censuram ecclesiasticam, ad solvendum redditum supradictum. In cuius rei testimonium ad peticionem predictorum W. et M., presentes litteras nostrorum fecimus sigillorum munimine roborari. Actum anno Domini m° cc° xlu°, mense Novembris.
Van de Putte / Carton: Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis 1849 (Google data) 65, in: Monasterium.net, URL </mom/Furnensis/36cdb109-213a-4064-bcb2-e3fe4ff0e2b6/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success