Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 141, S. 245
Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 141, S. 245


Nos magister Eustachius decanus S. Walburgis, I. decanus Xpristianitatis Fur- nensis et 1. presbiter de Bulscamp, notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis, quod Lotinus Blavoet et Trisa uxor eius recognoverunt coram nobis ad boc rogatis specialiter et vocatis se debere ecclesie beati Nicolai Furnensis decem solidos et septem denarios et obolum annui redditus perpetui assignatos super duas mensuras et dimidiam terre censualis iacentis in parrochia de Volcravenskinder- kerke, a parte aquilonari Pitmeedt iuxta Herstraete, in festo beati Remigii per- solvendos ecclesie memorate, pro emendatione concambii quarundam terrarum facti
226
inter Lotinum et T. uxorem eius et ecclesiam memoratam. Et promiserunt dicti L. et T. uxor eius dictum redditum eidem ecclesie, super omnia bona sua mobilia et immobilia contra omnes perpetuo warandire, et ipsam ecclesiam super hoc indcmpncm conservare. In cuius' rei testimonium presentes litteras ad peticionem predictorum L. et T. uxoris eius nostrorum fecimus sigillorum munimine roborari. Actum anno Domini m° cc° xliiii° , mense mayo.
Van de Putte / Carton: Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis 1849 (Google data) 141, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Furnensis/f590b720-8c2a-4cc5-b2b6-49f6bf484012/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success