Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 15, S. 88
Alexander episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis IIugoni abbati ecclesie sancti Nicholai de Furnis, eiusque fratribus tam presentibus, quam futuris regularem vitam professis imperpetuum. Commisse nobis dignitatis nos monet et hortatur auctoritas, ad propagationem et incremental virtutum intendere, et biis que ad domus Dei spectant decorem, et religiosorum virorum quietem, sollicito studio aspirare, quia tune laudabiliter virtus augetur cum robur religio suscipit, et utilitas postulatas vires assumit. Inde est quod nos paci et utilitati vestre patenta volentes sollicitudine providere, et vestris postulacionibus grato assensu concurrere, ecclesiam vestram quam in locum campestrem, cupientes secularem strepitum et tumultum effugere et licentius ac liberius contemplationi vacare, cum licentia et auctoritate diocesani episcopi, transtulistis, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et presentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes, ut ordo canonicus qui secundum Deum et beati Augustini regulam , institucionem prœmon- stratensis fratrum, in eadem ecclesia institutum esse dinoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Prcterea quascumque possessiones, quecumque bona eadem ecclesia in presentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum , largitionc regum, vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, prestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus bec propriis duximus exprimenda vocabulis : locum ubi erat monasterium , videlicet ecclesiam sancti Nicolai cum duabus capellis, et aliis pertinenciis suis. Domum Belle-vallis cum pertir.entiis suis. Ecclesiam de Canapina. Ecclesias de Wulpen, de Dunis, de Ramscappla et de Novoburgo. Ecclesiam que dicitur Hugonis, et ecclesiam de Acurte. Preterea compositionem que inter vos et domum Spissi Campi super terra et nemorc Unius rami, mediante bone memorie
69
A. quondam Ambianensi episcopo, de convenientia et beneplacito utriusque partis
facta est racionabiliter, et hine inde recepta, nichilominus vobis auctoritate apostolica
confirmamus. Sane novalium vestrorum que propriis raanibus aut supservientibus
colitis sive de nutrimentis vestrorum animalium, nullus omnino a vobis decimas vel
primitias presumat exigere. Liceat quoque vobis clericos vel laycos e seculo fugientes,
liberos et absolutos, ad conversionem vestram recipere et iu loco vestro absque
contradictione alicujus retinere. Prohibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum
post factam in loco vestro professionem, fas sit de eodem loco absque licentia
abbatis, vel magistri sui, discedere. Discedentem vero absque communi litterarum
vestrarum cautione, nisi ad arctiorem religionem voluit transmigrare nullus audeat
retinere. Preterea cum generale interdictum terre fuerit, liceat vobis vlausis
ianuis, non pulsatis titinnabulis, exclusis interdictis et excommunicatis, sup-
pressa voce, divina officia celebrare. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse
concedimus, ut eorum devotioni et extreme voluntati, qui illic sepeliri delibe-
raverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen
iusticia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Discernimus
quoque ut nulli omnino hominum liceat prefatam ecclesiam temere perturbare,
aut eius possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexa-
tionibus fatigare, sed omnia integre observentur eorum pro quorum gubernatione
ac sustentacione concessa sunt, usibus omnimodis profutura: salva sedis apostolice
auctoritate et diocesani episcopi canonica iusticia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica
secularisve persona hanc nostre constitucionis paginam sciens contra eam temere
venire temptaverit secundo terciove commonita, nisi reatum suum digna satisfactione
correxit, potestatis bonorisque sui dignitate careat, reamque se divino iudicio
existerê de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine
Dei et Domini redemptoris nostri Ihesu Xpristi aliena fiat, atque in extremo examine
districte ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus, sit pax
Domini nostri Ihesu Christi, quatinus et hic fructum bone actionis percipiant,
et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant, Amen. Datum Tusculani
per manum Gratiani sancte romane ecclesie subdiaconi et notarii, mi° kalendas
februarii, indictione v., Incarnationis Dominice anno m° c° lxx° i°, pontificatus
autem dompni Alexandri pape m°, anno xm.
70
CONFIRMATIO DOMPNI CLEMENTIS PAPE, DE ALTARIBUS NOSTRIS CETERISQUK
BONIS.
Clemens episcopus scrvus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui de Furnis, salutem et apostolicam benedictionem. Quociens a nobis petitur quod rationi et honestati consonare dinoscitur, animo nos decet libenti concedere, et petencium desideriis favorem congruum impertiri. Eapropter dilecti in Domino filii, vestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu, quascumque possessiones, quecumque bona, ecclesia vestra in presentiarum canonice et sine controversia possidet, aut in fui arum iustis modis, propitiante Domino, poterit adipisci, dcvotioni vestre, auctoritate apostolica confirmamus, et presentis scripti patrocinio commu- nimus. In quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis. Ecclesiam beati Nicholay, ex dono pie memorie Iohannis Morinensis episcopi cum omnibus perti nenciis suis et tercio manipulo decime tocius altaris, et cum duabus capellis, sancti videlicet Dionisii et Parvise, que pertinent ad altare sancti Nicholai. Altare de Houthem cum tota decima. Altare de Ramescappla cum minuta decima. Altare de INovo portu cum minuta decima, et decima allecum. Altare de Duunkerca cum decima allecum. Altare de Wulpen. In loco qui dicitur Scora, curtem cum omni terra quam ibi mare adjicit, et vulgo Worpinga vocatur. Terras illas et pos sessiones, quas nobilis vir comes Philippus, et alii principes vobis et ecclesie vestre in elemosinam contulerunt. Terras quas babetis in Bercla et in Vockinenwerf. Terram quam habetis apud Hem ubi claustrum sororum est. Terram que dicitur Moor, que ministrat vobis usum ignis, apud Houthem in superiori et inferiori More. Terram de Hasnon. Terram de Oosthurch. Anguillarum capturam, que vulgo dicitur PaetdingseUhen, a Stapeldam usque ad Itenghersdiic. Sane laborum vestrorum quos propriis manibus vel sumptibus colitis, sive de nutrimentis anima- lium vestrorum nullus a vobis decimas extorqucre presumat, licet fundorum dominis aliquem censum sive quamdamlibet frugum portionem ex debito reddatis. Licitum preterea vobis sit in ecclesiis vestris tres vel duos de canonicis vestris ponere, quorum unus diocesano episcopo presentetur, ut ei curam animarum committat, ita quod et de spiritualibus, vobis autem de temporalibus et de ordinis observantia debeat respondere. Discernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat banc paginam nostre confimationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri
71
et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Latranen, x* kl. aprilis. Pontificatus nostri pape dementis, anno primo.
H 90.
CONFIRMATIO DOMPNI CLEMENTIS PAPE III, DE ALTARIBUS NOSTRIS CETERISQL'E
BONIS ECCLESIE.
Clemens episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Wilhelmo abbati ecclesie sancti Nicholai de Butenburch, eiusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum. Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse presidium, ne forte cujuslibet temeritate incursus aut eos a proposito revocet, aut robur, quod absit, sacre religionis infringat. Ea propter dilecti in Domino filii, vestris iustis postulationibus clementer annuimus, et prefatam ecclesiam sancti Nicholai de Butenburch in qua divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et presentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes, ut ordo canonicus qui secundum Deum et beati Augustini regulam atque institutionem Premonstratensis fratrum in eadem ccclesia institutus esse dinoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabilité!- observetur. Preterea quascumque possessiones, quecumque bona eadem ecclesia in presentiarum iuste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis iustis modis, prestante Domino, potcrit adipisci, firma vobis, vestrisque successoribus, et illibata permaneant. In quibus hec propriis duximus cxprimenda vocabulis. Ex dono bone memorie Iohannis, Morinensis episcopi, ecclesiam prefatam sancti Nicholai cum duabus appendiciis capellis videlicet sancti Dyonisii et Pervise, cum tercio manipulo, et tota minuta decima, omnino liberam, preter duos solidos in sinodo Pentecostes, singulis annis, Morinensi sedi persolvendos, altare de Ramscappelle, cum tercio manipulo, et tota minuta decima, altare de Duunkerca cum tercio manipulo, et tota minuta decima, et decima allecum, altare de Sandeshoveth, cum tercio manipulo et tota minuta decima, et decima allecum, altare de Wulpes et de Winkinshoc, cum tercio manipulo et tota minuta decima, altare de Houthem cum tota decima. In Scora curtem cum omni terra quam ibi mare adjicit, et vulgo Worpinga vocatur, cum decima ejusdem nove terre. In Scora etiam circiter centum mensuras terre, cuius
1 ■'
72
pars a filio Erlebaldi filii Amioch censuali liabitu tenetur, ita ut nichil inde amplius quam census unquam solvatur, pars quidem altera de dominio Flardesloensis curie simili modo tenetur, tritico quod aliquando exinde reddebatur in Philippi comitis dispensatione, nunc in denarios converse Terras illas et possessiones quas nobilis vir Philippus comes Flandrie, et alii principes vobis et ecclesie vestre in elemosinam contulerunt. Terras quas babetis in Bercla et Wokinenwerva. Terram quam babetis apud Hem ubi claustrum sororum est. Terram de Ilasnon, que censualis ac perempnis possessio est pro sexaginta marcis numerati argenti. Terram de Moer que ministrat vobis usum ignis, apud Houthem, in superiori et in inferiori Moro. Terram de Oesthurch. Anguillarum capturam que vulgo dicitur Paledingesetten, a Stapeldam usque Renghersdyke. Terram sancti Petri Casletensis quam sub annua pensione possidetis, bercariam ex australi parte Venepe usque ad Ysaram porrectam. Berquariam que erat Leonii et Widonis fratris eius, per Philippum comitem vestre ecclesie collatam, Mansuras quas infra bannilocum Furnensis oppidi possidetis, dono Philippi comitis ab omni exactione thelonei et omnium rerum que ibi emuntur vel venduntur, in perpetuum liberas, filios quoque eiusdem ecclesie dono predicti comitis in omni loco dominationis eius ementes ac vendentes sibi necessaria, resque suas, sive per terras, sive per aquas vehi facientes, a thelonei pensione, et ab omni exactione liberos eflectos. Sexaginta mensuras terre, que erant Hugonis filii Aluisii ab omni exactione liberas. In Bercla sexaginta sex mensuras terre omnimodis absolutas. In parochia sancti Nicholay Wormoor, octoginta mensuras. Sexaginta quoque mensuras de Mor in Houthem. Mansionem etiam in superiori Moro, cum pertinenciis suis. In Vokinawerva, trecentas et viginti octo vel paulo plus, mensuras terre liberas. Centum quoque mensuras terre vel paulo plus circa abbatiam sitas. Centum sexaginta mensuras terre que erant Gualterii filii Eustachii, circa mansionem ubi manebat, posilas. In Scora centum mensuras terre paulo plus vel minus, mensuram quoque terre secus viam ad aquilonem abbatie sitam, et sex mensuras infra oppidum ad austrum atrii sancti Aicolai iacentes, quas vestra ecclesia dato concambio ab ecclesia sancte Walburgis sibi vendicavit. Indulgentiam et liberationem thelonei et accommodationis vasorum ,ac supellectilium ad curiam comitis super mansuris vestris que sunt in oppido Furnensi, et infra eiusdem bannilocum, quas vobis dictus comes pie condonavit. Terram ctiam viginti et I mensurarum que erat Balduini Plume. Terram quoque octo mensurarum que erat Nicolay Fabri. Duodecim mensuras terre que Erembaldi Nose. Item triginta mensuras terre paulo plus vel minus in nova terra apud Sluus, que erant Eustachii et fratrum eius, filiorum prefati Walteri, quas vestra ecclesia per manum Philippi comitis adepta est. Quadraginta quoque solidos ad sacrificium altaris faciendum, quos predictus Philippus comes singulis annis in Dominica palmaium a notario Furnensi recipiendos ecclesie vestre pie concessit. Sexaginta
73
etiam solidos quos Gertrudis, soror ipsius comitis, sororibus vestre ecclesie in
festivitate sancti Iohannis Baptiste, Brugis recipiendos concessit. Centum et decem
mensuras terre in Houthem, de quibus eam partera que erat de terra Simonis
Rufi, tam ab ipso Simone, quam successoribus eius, per Theodoricum comitem
Flandrie et Philippum filium eius, legitime vestra acquisivit ecclesia. Sane laborum
vestrorum quos propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium
vestrorum, nullus a vobis decimas exigere, vel extorquere presumat. Liceat quoque
vobis clericos vel laycos e seculo fugientes liberos et absolutos ad conversionem
recipere, et eos absque contradictioue aliqua retinere. Prohibemus insuper ut nulli
fratrum vestrorum post factam in eodem loco professionem fas sit absque abbatis
sui licentia, de eodem loco discedere, discedentem vero absque communium litterarum
cautione, nullus audeat retinere. Cum autem generale interdictum terre fuerit,
liceat vobis clausis ianuis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis cam-
panis, suppressa voce, divina officia celebrare. In parrochialibus autem ecclesiis quas
habetis, liceat vobis sacerdotes eligere, et diocesano episcopo presentare, quibus si ido-
nei fuerint, episcopus curam animarum committat, ut ei de spiritualibus, vobis autem
de temporalibus debeant respondere. Statuimus etiam ut nulli fas sit aliquem parrochia-
norum vestrorum, nisi salva ecclesie vestre canonica iusticia, recipere ad sepulturam.
Licitum preterea sit vobis in causis propriis sive civilem, sive criminalem contineant
questionem, fratrum vestrorum testimoniis uti, ne pro defectu testium, ius vestrum
possit in aliquo deperire. Pro crismate vero, oleo sancto, consecrationibus eccle-
siarum, ordinationibus clericorum, qui ad sacros ordines fuerint promovendi, sive
abbate deducendo ad sedem, vel quibuslibet aliis ecclesiasticis sacramentis, nullus
a vobis, aut sub obtentu consuctudinis, aut quolibet alio modo, quidquam audeat
postulare. Sepulturam preterea ipsius loci liberam esse discernimus, ut connu
devocioni et extreme voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excom-
municati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen iusticia illarum ecclesiarum
a quibus mortuorum corpora assumuntur. Paci quoque ac tranquillitati vestre
paterna imposterum sollicitudine providere volentes, auctoritate apostolica pro-
bibemus ut infra clausuras locorum vestrorum nullus violentiam vel rapinam seu
furtum committere, bominem temere capere, vel interficere, ignem apponere,
vel sanguinem fundere audeat. Preterea omnes libertates et immunitates a prede-
cessoribus nostris, romanis pontificibus, ordini vestro concessas, nec non libertates
et exemptiones secularium exactionum a regibus et principibus rationabiliter vobis
pia couim devotione indultas, auctoritate apostolica confirmamus, et presentis scripti
patrocinio communimus. Discernimus ergo ut nulli omnino kominum fas sit prefatam
ecclesiam temere perturbare, aut eius possessiones auferre vel ablatas retinere,
minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur,
eorum pro quorum gubernatione ac sustentacione concessa sunt usibus omnimodis
10
74
profutura, salva sedis apostolice auctoritate, et diocesani episcopi canonica iusticia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica, secularisvë persona hanc nostre constitucionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo terciove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Ihesu Xpristi aliena fiat, atque in extremo examine divine ultioni subiaceat. Cunctis autem eidcm loco sua jura servantibus sit pax domini nostri Ihesu Xpristi quatinus et hic fructum bone actionis percipiant, et apucT districtum iudicem premia eterne pacis inveniant. Amen. Datum Latranensem (sic) per manum Moysi sancte romane ecclesie subdia- coni, vicem agentis Cancellarii: vi° idus decembris, indictioné i\, incarnationis Dominice anno m° c° xc, Pontificatus vero dompni dementis pape tercii, anno tercio.
Van de Putte / Carton: Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis 1849 (Google data) 15, in: Monasterium.net, URL </mom/Furnensis/3ba4ca4c-c284-46e9-8481-49889d8ebe17/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success