Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 107, S. 203
Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 107, S. 203



Nos Robertus comes Flandrie, universis tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis volumus esse notum, quod infra religiosos viros abbatem et conventum monasterii S. Nicolaii Furnensis ex una parte, et piscatores allecium
184
Noviportus ex altera, orta questionis et contencionis olim materia super decima allecium modo quo et de quibus navibus, nec non quo et per quod, seu quantum temporis anni solvi deberet, fuit per ordinationem scabinorum Noviportus de parcium consensu sopita, et per ipsos scabinos tanquam arbitros, arbitratores, compromissores terminata, et rursus succedentibus temporibus de novo suscitata. Tandem vero partes predicte coram nobis comparentes super premissis in nos compromiserunt promittentes stare ordinationi nostre atque dicto de alto et de basso: nos autem affectantes inter ipsos pacem et concordiam ordinavimus et dicimus in hune modum : Primo quod piscatores navigantes in mari, pro allecibus capiendis ducentes navem habentem in se duodecim homines vel supra, debeant solvere integram partem unius hominis sicut possidet in navi cum duobus retibus et labore suo. Navis autem cum undecim, seu decem aut novem, sive octo hominibus dimidiam. Et navis cum septem hominibus vel infra, quartam partem unius hominis, et fiet hec solutio terminis hactenus consuetis, divisione ipsius decime facienda, duratura et inter fabricam ecclesie Noviportis et pauperes verecundos ejusdem loci, et monasterium supradictum pro equis portionibus prout est fieri consuetum, et dum abbas et conventus vel procurator connu hoc pecierint piscatores de solvenda fideliter dicta decima corporale facient juramentum coram scabinis Noviportus et coram pro- curatore dicti monasterii si interesse voluerit in prestacione dicti iuramenti. Et si quis inventus fuerit periurus, ipse cum bonis suis omnibus ad manum nostram veniet, iure commissi. Hec autem solutio Cet hoc tempore: de allecibus a tempore festo beati Michaelis nuper preterito captis, et sic de anno in annum in futurum. De arrieragiis autem preteritis et non solutis, usque nunc nichil solvent, sed dicimus quod a solutione eorum liberi sint piscatores predicti. Si quid vero super premissis et ea tangentibus fuerit imposterum questionis seu dubii vel obscuri, id arbitrio nostro, ordinationi et declarationi nostre, nobis, nostris successoribus Flandrie comi- tibus reservamus dum hoc per nos fieri voluerimus. In omnibus aliis ordinationem per scabinos Noviportus alias factam perpetuam habere volumus robores firmitatem, partes autem predicte in presencia nostra ordinationem et dictum huiusmodi appro- baverunt expresse. In quorum omnium testimonium et munimen presentibus litteris sigillum nostrum fecimus apponi. Datum Bergis die iovis in octavis beati Martini hyemalis. Anno Domini m° ccc° quinto.
185
Van de Putte / Carton: Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis 1849 (Google data) 107, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Furnensis/41d8acaf-71e8-4310-a5ac-c73effe28a89/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success