Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 19, S. 99
«TANDIS.
Ad excitandam fidelium memoriam et ad pacem et quietem filiorum ecclesie sancti Nicolai, Furnis site, ego Desiderius Dei gratia Morinorum episcopus, ea
80
que per Dei miserationem nobis indulta est auctoritate, in omne tempus posterum dioceseos nostre Morinensis decanis, presentem paginam indelebilem fore cum summa diligentia edidimus, ac devotione qua dccuit ordinavimus. Cum igitur ino- tuisset nobis iam dicte couventualis ecclesie, filios ab insolentia et perversitate eorum qui eis annuum censum debent tediose atque irrationabiliter vexari, barum moles- tiarum incommoditates, scripti nostri remedio de cetero sopiendas fore decrevimus. Fuit scilicet voluntas nostra, atque preceptum quod super hoc dedimus, ut quicumque homines parrochiani vestri prenominate ecclesie annuum censum tenentur solvere, cum eos super boc solvendo conveneritis, ipsique pensionem ipsam se debere recognoverint, ut ab ammonicione vestra infra quindecim dies continue sequentes, que tenentur persolvere persolvant, eis sub iuterminacione anathematis iudicatis. Sin autem predictam pensionem se debere negaverint, eos ut in presentia vestra super hiis, infra diem xv, responsuri assistant commoneatis. Porro si et censum se debere minime recognoverint, et citati a vobis sui copiam non exhibere pre- sumpserint in eos tanquam contumaces et juris inimicos excommunicationis senten- ciam promulgetis. Datum Furnis anno Domini m° c° lxxvih°.
PRIVILEGIA PRINCIPUM ET BARONUM.
CONFIRMATIO KAROLI COM1TIS DE SEXAGINTA MENSURIS TERRARUM.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Quamquam temporalium ad eterna, condigna prorsus non sit comparatio, tamen quorum munus quodcumque humilitatis ac pietatis obtulerit devotio, eo magis fit in conspectu divine maiestatis acccptabile quo de bone voluntatis radice hoc invenitur processisse. Ego igitur karolus, Dei gratia Flandrensium comes, sexaginta mensuras terre, quas a me Theodoricus Ruphus filius Folpoldi, jure Feodi tenuerat, coram optimatibus et principibus meis publice michi ab ipso redditas, ecclesie Furnensi sancti Nicolai, pro remedio animarum, videlicet mei meorumque ab omni cuiuslibet exactione solutas et liberas, perpetuoque jure possidendas, concessi, concessasque manu propria donavi. Ut autem hoc nostre concessionis donum, ratum atque illibatum permaneat, hoc in posteritatis memoriam, placuit litteris annotari nostrique sigilli impressione signari, nomina quoque tam
81
clericorum quam et primatum terre nostre, in testimonium et confirmationem ejus subscribi. Sunt autem hec, Arnoldus prepositus Watinensis, Gherardus canonicus eius, dompnus Fromoldus prepositus Furnensis, Hugo et Wulfricus canonici illius, Froolfus castellanus Bergensis, Balduinus de Calona, Walterus de Locra, Simon Rufus, Landbertus de Rinigellis, Bernoldus Sprit, Arnoldus deStenis, Riquardus de Sintinis, Bovo et Wicman de Crochten, Hugo Albus de Biran, Reinlofus de Tetighem, Walterus de Bambeca, Florentius castellanus Furnensis, Justacius filius Badcloge, Riquardus Pal, Arlabaldus ex Wlpis, Riquardus filius Folcqf, Lettro filius Alolfi, Lettro filius Badehildis, Everolfus de Lincele, Hacket de Babampol, Arnoldus de Stafla, Reinerus de Stafla, Herradus Knib, Abba filius Erembalch, Eggefridus Foravot, Reingerus Grava ex Ypra.
Van de Putte / Carton: Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis 1849 (Google data) 19, in: Monasterium.net, URL </mom/Furnensis/48bbb660-5f96-4b81-9b75-7b195433b293/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success