Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 27, S. 106
Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 27, S. 106


Ego Philippus Dei gratia Flandrie ac Viromandie comes, notum et indubitabile- manere volo, tam modernis quam posteris, quod huius pagine textum, eo quod per me, ad effectum prodiit ecclesie sancti Nicolai de Furnes, pro mea meorumque salute, tam sigilli mei auctoritate, quam hominum mcorum subscriptione, diligenter confirmari curavi. Walterus G. Eustachii filius, lxvii mensuras feodi quod a me tenebat, ad australem plagam mansionis sue porrectas, xx quoque mensuras quas de terra mea in censum tenuerat, michi coram hominibus meis reddidit, ut eas sicut factum est, ecclesie predicte, liberas atque perhenni jure possidendas donarem. Quocontra totidem mensuras terre nove, quas ecclesia predicta a Lamberto Lusco et Algotho comparaverat, ab abbate eiusdem ecclesie accipiens, supramemorato Waltero, ixvu mensuras in feodum, et viginti ex hiis in censum retribui. Insuper universa quoque terra hec dum esset Walteri de agnis et huiusmodi debuisse dinoscitur, ab ea penitus eliminans, terre alteri quam accepit, perpetuo solvendum impressi. Facta sunt hec anno Domini m° c° lxxx° ii°, indic- tione xv , mediante dompno Gerardo de MeciDis ; presentibus : Eustachio Cammerario,
87
Waltero de Locra, presentibus etiam scabinis Furnensibus, Gerardo de Reninga, Leonio, Wilhelmo Albo, Heinrico Siburgis filio, Barrewaldo Munkel, Herberto Crana, Wilhelmo Rufo, Bernardo liverolfi filio, aliisque quam plurimis.
Van de Putte / Carton: Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis 1849 (Google data) 27, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Furnensis/a63bdc7d-c930-46f5-b42e-a5f9e4d07cb1/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success