Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 117, S. 218
Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 117, S. 218
In nomine sancte et individue Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus sancti. Inter omnes ecclesias in toto orbe terrarum unitas caritatis, qaam apostolus appellat vinculum perfectionis semper debet permanere indissolubilis. Si qua igitur inter ecclesias de possessionibus extiterit conventio, aut confederatio, vel eciam com- mutacio, ne transcursu temporum a memoria recedat imposterum, et ne sancte ecclesie pax, caritas, unanimitas, societas, alicuius controversie paciatur incom- modum debet scriptis mancipari, et sigillis nichilominus confirmari. Eadem causa notum sit presentibus quam futuris quod ego Fulco Dei gratia Hasnoniensis ecclesie abbas, et omnis eiusdem ecclesie conventus quandam terrani in territorio Furnensi sitam in parrochia Ramscappla, ducentas et xxx mensuras paulo plus aut minus continentem, quam pie memorie Balduinus comes Flandrensis et Hainoniensis, qui apud nos requiescit, pro redemptione anime sue, prefate Hasnoniensi ecclesie dedit, ecclesie S. Nicolai de Furnes dompno Wilhelmo ecclesie eiusdem abbate, et omnibus fratribus suis summopere postulantibus perpetuo concedimus possidendam, ea utique racione, quod predicte Furnensis ecclesie fratres quo ipsa terra singulis annis sexaginta marcas argenti, in tribus fixis temporibus Hasnoniensi ecclesie pcrsolvant. Infra octavas S. Iohannis Baptiste, viginti. In festo omnium sanctorum, viginti. Infra octo dies ante purificationcm S. Marie, viginti ; fratri quoque qui pro ipso censu ad eos dirigitur ipsi necessaria providebunt. Si vero ultra prefixos terminos in reddendo censu, quindecim dierum moram fecerint secundum constitucionem inter nos habitam, et a dompno Milone Morinensi episcopo confirmatam iuxta legem reddituum Flandrensis comitis ecclesie nostre satisfacient. Si vero usque ad secundum terminum predictum censum solvere supersederint, curtem nostram cum tota terra non minus vcstitam quam eam tradidimus liberam recipiemus. Insuper eciam, sexaginta quinque mensuras terre illorum nostre terre contiguas ipso predicto abbate W. et omni capitulo suo annuente, sicut propriam perpetuo possidebimus. Statutum est eciam inter nos quod si Furnensis ecclesia, quod absit, aut violentia, aut furto, aut igne, aut aquarum inundatione, aut aeris intempérie, aut aliquo alio fortuito casu, dampnum de predicta sustinuerit terra, nullatenus Hasnoniensi ecclesie imputabitur. Et ut ista conventio firma et stabilis et inconcussa imperpetuum
499
perseveret, assensu Philippi comitis Flandrensis et baronum eius, et sigillis utrius- que ecclesie subscriptarum quoque personarum annotacione confirmamus. Signum Bartholomei archidiaconi Remensis, S. Desiderii archidiaconi Tornacensis, S. Hu- gonis abbatis S. Amandi, S. Leonis abbatis S. Bertini, S. Theoderici abbatis S. Winnoci, S. Walteri abbati S. Iudoci, S. Thome de Nemorc abbatis, S. Razonis de Gavera, S. Rogeri de Cisun, S. Bernardi de Resbays, S. Gaufridi de Haime- laincurt, S. Xpristiani de Straceles, S. Eustachii Furnensis. Actum anno Dominice incarnationîs m° c° Lvifti° indictione vu.
Van de Putte / Carton: Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis 1849 (Google data) 117, in: Monasterium.net, URL </mom/Furnensis/4c2e52e5-e300-443b-9510-418523716ffa/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success