Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 7, S. 79
Adam Dei gratia Morinorum episcopus. Omnibus presentem paginam inspecturis, ' salutem in Domino. Novit universitas vcstra quod cum capella Wilhclmi, filiî
60
Xpristiani , in parochiam nobis ordinantibus, crearetur, inter ipsam et ecclesiam sancti Nicholay Furnensis infra cuius terminos sita erat, ita est ordinatum: quod ecclesia sancti Nicholay omnium, que ex testamento decedeotium, ipsius capelle presbitro relinquentur, et omnium que in extrema unctione infirmorum, et messe dabuntur, et que in denariis offerentur , medietatem integram percipiet imperpetuum, medietate altera cum aliis oblationibus predicto presbitro relinquenda. Preterea ad sustentationem ipsius presbyteri quinque mensuras terre et dimidiam preter atrium, ab omni censu et servicio liberas, Wilhelmi miles et ceteri parochiam per manum nostram dederunt. Insuper vaccam unam perpetuam, tres oves perpetuas, lectum plumeum cum linteaminibus duobus perpetuum, honestam domum perpetuam, dicti parochiani tenentur eidem presbitro imperpetuum providere. Si autem hee omnia que ad sustentationem ipsius presbitri sunt expressa quindecim libras valeant annuatim bene; sin autem defectus earum, eidem supplebitur de septem mensuris terre que vocantur Strytlant, quarum ad hoc dictus Wilhelmus miles quatuor, Iotinus nepos eius tres et amplius coram nobis solempniter obligavit. Abbas autem et conventus sancti Nicholay Furnensis curtem sororum suarum cum tota eiusdem terra exce- perunt a parochia predicte capelle in parochia sancti Nicholay Furnensis imperpetuum permansuram. Actum anno Domini m° ce" xviii mense septembri. In exaltatione sancte crucis.
Van de Putte / Carton: Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis 1849 (Google data) 7, in: Monasterium.net, URL </mom/Furnensis/549ecdfb-f8a3-4a5c-b9ad-d636840b6e5f/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success