Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 79, S. 159
Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 79, S. 159


REINGOTI CONTRA W. CANIN.
In nomine Patris et Filii et Spiritus sanetî. Nos Iohannes prepositus de Eversam, Wilhelmus de Wilhelmi capella, Balduinus de Ave capella, Theodericus de Clerkes, Walterius de Woeme, presbiteri, in causa que vertebatur inter venerabiles viros abbatem et conventum S. Nicolai de Furnis ex una parte, et nobilem viruui Walterum Caoiu, militem, ex altera, super sex mensuris terre, que dicebantur fuisse Reingoti, olim conversi ecclesie beati Nicolai, de communi consensu parcium arbitri con- stituti, auditis hinc inde propositis et attestacionibus legitime publicatis, post multas altercaciones, de consilio discretorum, adjudicavimus possessionem predicte terre, cum omni integritate, ecclesie supradicte, quia probatum fuit legitime prefatum Reingotum suo nomine, dictam terram longo tempore possedisse. In cuius rei testi- monium, ego Iohannes prepositus de Eversam presentem cartulam sigilli mei appensione munivi. Nos vero, W. de Wilhelmi capella, B. de Ave capella, T. de Clerkes, W. de Woeme, presbiteri, sigillis carentes, appensione sigillorum vene- rabilium virorum, H. Dei gratia prepositi S. Walburgis, et R. decani Xpristianitatis Furnensis, eandem cartulam fecimus roborari. Actum anno Domini m° ce° xvir mense iulio, xi kl. Augusti, apud curtem de Canberon.
140
Van de Putte / Carton: Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis 1849 (Google data) 79, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Furnensis/c200ef06-13a0-4e4f-9eb1-0dcd0af5536f/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success