Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 57, S. 135
Universis presentes litteras inspecturis, scabini ville Furnensis salutem in Domino sempiternam. Cum pons qui esse consuevit extra Calvekine portam, tendens versus monasterium S. Nicolai Furnensis, esset confractus penitus et ammotus, ita quod via publica et eciam consueta haberi non poterat per eundem, nobis rogantibus et multum instantibus apud religiosos viros, abbatem et conventum monasterii supra dicti, quod ipsi in loco ubi dictus pons esse consueverat, pontem edificari facerent, eciam et reponi communitatis ville nostre sumptibus et expensis, qui abbas et
116
conventus, nostris precibus annuentes, dictum pontem ad dicte communitatis ville nostre sumptus et expensas , secundum tractatum inter nos et ipsos habitum, facere promiserunt. Ne autem postquam dictus pons edificatus fuerit et constructus, sepe dicti Abbas et conventus teneri debeant ad contribuendum in expensis et sumptibus faciendis ad refectionem dicti pontis, si qua refectio dicto ponti fieri debeat in futurum, rccognoscimus dictam refectionem fieri debcre ad sumptus et expensas ville nostre communitatis, ipsos abbatem et conventum a contribucione expensarum faciendarum pro refectione predicta, penitus liberantes. Recognoscentes et eciam confitentes quod in dicto ponte et occasione dicti pontis, nos et successores nostri nichil poterimus statuere imposterum, nec etiam ordinare quod cedere possit vel debeat in dictorum abbatis et conventus preiudicium, gravamen seu eciam lesionem. Insuper abbati et conventui pcrmisimus ante dictis, quod nos pontem magnum inferiorem qui vulgariter dicitur Catvekine brugghe, qui pons protenditur per fos- satum ville Furnensis, conservabimus in statu debito atque bono et ad custus dicte communitatis ville nostre et ut via publica et competens, eques et pedes, haberi poterit per eumdem, quod universis tam presentibus quam futuris tenore presentium volumus esse notum. Ad cuius rei memoriam et noticiam pleniorem presentibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum. Actum et datum anno Domini millésime ducentesimo quinquagesimo nono, feria sexta post octavas apostolorum Petri et Pauli, mense julio.
Van de Putte / Carton: Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis 1849 (Google data) 57, in: Monasterium.net, URL </mom/Furnensis/5954412b-15c9-4bf7-844f-6e56d5583256/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success