Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 45, S. 122
Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 45, S. 122

THELONEI APUD LINKE.
Ego Aeleidis Dei gratia domicella de Drincham et heres notum esse volo tam futuris quam presentibus , quod in dominio mco apud Linke, quod vulgari ter dteitur Overdrach, fratres ecclesie S. Nicolai de Fumes quecumque cmerint Tel vendiderint, seu vehi per se, Tel per alios, fecerint ab omni exactione thelonei, atque vectigalium quantum ad meam pertinet hereditatem, pro mea, dompne Katherine sororis mee, relicte quondam dompni Theoderici dicti Falui militis, et dompni Johannis dicti Falvi militis dictorum Th. et K. filii, ac omnium predecessorum meorum salute, liberos imperpetuum fore decrevi. Ut igitur ratum atque inconvulsum hoc pietatis mee beneficium cunctis seculi etatibus perseveret, auctoritate sigilli mei coroborare et confirmare curavi. Ego vero Katerina superius prelibata, dicte largitioni sororis mee intérfm et approbavi eandem, atque presentibus sigillum meum apposui dili- genter. Actum anno Domini m° cc° lx*.
Van de Putte / Carton: Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis 1849 (Google data) 45, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Furnensis/e8eadc50-c3d6-46a1-8188-329c9befde92/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success