Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 42, S. 120
APUD SANCTUM AUDOMARUM.
Universis presentes litteras inspecturis, Wilhelmus Miles et dompnus de Clarkes, salutem in Domino. Universitati vestre notum facio quod ego ecclesie beati Nicolai Furnensis, concessi in puram et perpetuam elemosinam, ut sit libera imperpetuum penitus et immunis ab omni paiagio et roagio que michi debentur in villa sancti Audomari, et ut liceat ei vendere et emere in eadem villa omnia que in usus proprios eiusdem ecclesie fuerint convertenda, libere et absque ulla exactione. Similiter autem adducere ad eandem villam et inde reducere liceat omnia, que sibi dicta ecclesia viderit expedire. In cuius rei memoriam et munimen, presentes litteras sigilli mei munimine eidem ecclesie tradidi roboratas. Actum anno gratie millesimo ducentesimo tricesimo quinto mense iunio.
101
Van de Putte / Carton: Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis 1849 (Google data) 42, in: Monasterium.net, URL </mom/Furnensis/5c353ce8-b171-49d6-8c67-dc350a6d75ff/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success