Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 16, S. 94
BONIS ECCLESIE.
Gregorius episcopus servus servorum Dei. Dilectis filiis abbati monasterii sancti Nicholay Furnensis, ejusque fratribus tam presentibus quam futuris, regularem vitam professis inperpetuum. Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse presidium, ne forte cujuslibet temeritate incursus aut eos a proposito revocet, aut robur quod absit sacre religionis infringat. Eapropter dilecti in Domino filii, Testris postulationibus clementer annuimus, et monasterium sancti Nicholai Furnensis, Morinensis diocesis, in quo divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et presentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes ut ordo canonicus qui secundum Deum et beati Augustini regulam, atque institucionem Premonstratensium fratrum, in eodem loco institutus esse dinoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Pre- terea quascumque possessiones, quecumque bona idem monasterium in presentiarum iuste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis iustis modis, prestante domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus bec propriis duximus exprimenda vocabulis. Locum ipsum in quo prefatum monas
75
terium situm est cum omnibus pertinenciis suis. Ecclesiam sancti Nicholai in villa Furnensi cum capellis et eius pertinenciis, quam bone memorie, Iohannes Morinensis episcopus, loci diocesanus, de consensu capituli sui, vobis liberam et immunem con- cessit, annuo tamen censu sedi Morinensi pro ea perpetuo reservato: de Duunkerca, de Sandeshoveth, et de Houthem, parrochias, cum suis pertinentiis, quas a diversis episcopis Morinensibus, de capituli prefati assensu, monasterio vestro concessas habe- tis, curtem vestram de Scora cum Iota terra quam ibi mare adjicit, et decima ipsius terre adiecte. Decimas quoque de Scora, terram etiam sitam circa ipsam curtem de Scora, que centum usualibus mensuris protenditur, pro qua siquidem illis a quibus eam tenetis, certum censum cxsolvitis, ita ut pro ea nil amplius exigatur. Curtes vestras de Hem, de Houthem, de Hoghemoer et Wormor, de Woekine- werva, et de Novo portu, cum terris, moro, aquis et piscariis ac libertatibus quas in ipsis habetis. Terram quam quondam a monachis de Hasnon cum juribus et libertatibus ibi habetis, sub annuo censu emistis, perpetuo possidendam ; piscariam que vulgo Paetdingesetten dicitur, protensam a Stapeldam usque Rengersdyc et inde usque in Venepam et exinde usque in mare, et a Mordico usque in Isaram, quam quidem a nobili muliere, Johanne comitissa Flandrie, sub annuo censu tenetis. Terram quam ab ecclesia sancti Petri Casletensis, sub pensione armua, possidetis. Libertatem quoque et immunitatem a prestacione thelonei, cuiuscumque alterius exactionis, quam clare memorie Philippus, comes Flandrensis, fratribus vestris in omni loco dominationis eius necessaria et res suas ementibus et vendentibus monasterio vestro, pia divotione indulsit. Terram sexaginta mensurarum in Bercla, et aliam in Voelrinewaj trecentarum et triginta trium mensurarum spatium continentem, quas ex dono eiusdem comitis habetis, terram quindecim mensurarum quam ab ecclesia de Eversam emistis, positam juxta abbatiam vestram, versus orientem, inter alias eius terras. Libertatem etiam quam prefatus comes Philippus super mensuris vestris in oppido Furnensi vobis, intuitu pietatis, concessit. Annuum quoque redditum quadraginta solidorum quem ad altaris sacrificium ipse comes pie monasterio vestro concessit, percipiendum in Dominica palmarum, a Notario, Furnensis oppidi, qui pro tempore fuerit; annuum etiam redditum sexaginta solidorum quem clare memorie Gertrudis, soror ipsius comitis, percipiendum in festo sancti Johannis Baptiste, apud Brugas pie monasterio vestro concessit. Terras quas habetis apud Sluus. Terras quas ab Inghelramo de Slipis, Giselmo Fauve, et Widino Reilof, laicis habetis emptionis titulo acquisitas. Terras quas nobilis mulier Malthildis et quondam Johannis Witac, sitas in parochiis de Bulscamp et Uulpen, monasterio vestro in elemosinam contulerunt, cum pratis, vineis, terris, nemoribus, usuagiis et pascuis in bosco et plano , in aquis et molendinis, in viis et semitis et omnibus aliis libertatibus et immunitatibus suis. Sane novalium vestrorum que propriis ma- nibus aut sumptibus colitis, de quibus aliquis hactenus non percepit, sive de
76
vestrorum animalium nutrimentis, nullus a vobis decimas exigere vel extorquere presumat. Liceat quoque vobis clericos vel laicos liberos et absolutos e seculo fugientes, ad conversionem recipere et eos absque contradictione aliqua, retinere. Prohibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum post factam in monasterio vestro professionem, fas sit sine abbatis sui licentia, nisi arctioris religionis obtentu, discedere ab eodem. Discedentem vero absque communium litterarum vestrarum cautione, nullus audeat retinere. Cum autem generale interdictum terre fuerit, liceat vobis clausis ianuis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, dummodo causam non dederitis interdicto, suppressa voce, divina officia celebrare. Crisma vero, oleum sanctum, consecrationes altarium seu Basilicarum, ordinationes clericorum qui ad ordines fuerint promovendi, a diocesano suscipietis episcopo, siquidem catbolicus fuerit et gratiam et communionem sacrosancte romane sedis habuerit, et ea vobis voluerit sine pravitate aliqua exhibere. Prohibemus insuper ut infra fines parrochie vestre nullus sine assensu decesani episcopi et vestro, capellam seu oratorium de novo construere audeat salvis privilegiis pontificum romanorum. Ad hec novas et indebitas exactiones ab archiepiscopis, episcopis, archidiaconibus seu decanis, aliisque omnibus ecclesiasticis, secularibusve personis a vobis omnino fieri prohibemus. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus ut eorum devocioni et extreme voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excom- municati vel interdicti sint, aut etiam publice usurarii, nullus obsistat, salva tamen iusticia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Decimas preterea et possessiones ad ius ecclesiarum vestrarum spectantes, que a laicis detinentur redimendi et legitime liberandi de manibus eorum, et ad ecclesias, ad quas pertinent revocandi, libera sit vobis de nostra auctoritate facitltas. Obeunte vero te nunc eiusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet surreptionis astucia seu violentia preponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum maior pars consilii sanioris secundum Deum et beati Augustini regulam, providerint eligendum. Paci quoque et tranquillitati vestre paterna in pos- terum sollicitudine providere volentes, auctoritate apostolica prohibemus ut infra clausuras locorum seu grangiarum vestrarum nullus rapinam seu furtum facere, ignem apponere, sanguinem fundere, hominem temere capere, vel interficere, seu violentiam audeat exercere. Preterea omnes libertates et immunitates a prede- cessoribus nostris, romanis pontificibus, ordini vero concessas, nec non libertates et exemptiones secularium exactionum a regibus et principibus, vel aliis fidelibus rationabiliter vobis indultas, auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti privilegio communimus. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatum monasterium temere perturbare, aut eius possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integre conserventur, eorum pro quorum gubernatione ac sustentacione concessa sunt usibus omnimodis
77
profutura, salva sedis apostolice auctoritate et diocesani episcopi canonica justicia et in predictis decimis moderatione consilii generalis. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona banc nostre constitucionis paginam sciens contra eam temere venirc temptaverit, secundo, terciovc commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis, honorisque sui careat dignitate, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et domini redemptoris nostri Ihesu-Xpristi alienus fiat, atque in extremo examine districte subiaceat ultioni. Cunctis autcm eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Ihesu-Xpristi, quatinus et hic fructum bonc actionis percipiant, et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant. Amen. Datum Viterbii per manum magistri Wilhelmi, sancte romane ecclesie vicecancellarii. i\° kl. may, indictione nona, incarnationis dominice anno m° cc° xxxvi°. Pontificatus vero dompni Gregorii pape vihi anno decimo.
(MFIRMATIONES DIVERSORUM EPISCOPORUM ET PRELATORUM.
CONFIRMATIO DOMPNI MILONIS SECUNDI MORINENSIS EPISCOPI, DE PATERNITATE
SANCTI AUGUSTINI.
Ego Milo Dei gratia Morinorum episcopus, tam presentibus quam futuris inper- petuum, notum et indubitabile esse volo quod beate memorie predecessor noster dompnus Milo abbatem et fratres de ecclesia sancti Petri de Silencurte elegerit, et in ecclesia quam in honorem sancti Augustini prope Teruanna fundaverat, ad observandum ordinem locaverit. Porro idem abbas et fratres in predicto loco non solum nichil perficere potuerunt, verum eciam bona domus male dissipantes, minuerunt potius quam auxerunt. Postremo necessitate compulsi locum desolatum, et pene nudum deserere coacti sunt. Abbas itaque sancti Augustini in generali capitulo abbatum ad regendam eandem ecclesiam minime se ydoneum fore professus , abbate suo de Silencurte volente, memoratam domum cum pertinenciis suis in manu dompni Philippi, Premonstrati abbatis, ex toto resignavit. Abbas vero Premonstratensis, habito consilio, prefatum locum sancti Augustini, Wilhelmo abbati sancti Nicholai de Furnis, regendum et emendandum commisit. Ipseautem,
78
W. abbas, tam obedientia ordinis quam nostro precepto constrictus, predictum locum suscepit, et in codem abbatem et fia tics qui Deo servirent instituit. Igitur abbas \V. cum sepedictam ccclesiam in suam curam, que auctoritate ordinis ei credita est, accepisset, precavens in futurum ne quam videlicet de hoc facto querelam incurrere posset, hec ita se habere sigilli nostri impressione testimoniumoptinuit.
Van de Putte / Carton: Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis 1849 (Google data) 16, in: Monasterium.net, URL </mom/Furnensis/b4220e02-54e4-4f43-a037-c77fbdd40391/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success