Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 25, S. 105
Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 25, S. 105


Ego Balduinus Dei gratia Flandrie et Hanonie comes, notum esse volo tam presentibus quam futuris, quia in omni loco dominacionis mee, fratres ecclesie sancti Nicolai de Furnes, quecumque emerint, vel vendiderint, seu vehi fecerint ad usus necessarios sue indigentie, bone memorie avunculi mei Philippi comitis incitatus exemplo, ab omni exactione thelonei, atque vectigalium, pro mea meo rumque salute, liberos imperpetuum fore decrevi ; et ut ratum atque inconvulsum hoc pietatis mee beneficium cunctis seculi etatibus perseveret, et auctoritate sigilli mei, et conscriptione testium suppositorum corroborari, et confirmari curavi. Facta sunt hec anno Domini m° cc° n°, presentibus Domino Gerardo cancellario Flandrie, magistro Iohanne de Noviomo, magistro Vulvino, Waltero clerico, aliisque quam plurimis honorabilibus personis.
86
Van de Putte / Carton: Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis 1849 (Google data) 25, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Furnensis/6b7d9b0f-5b09-44a3-bb47-25b29cbffd4c/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success