Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 41, S. 120
SUUM.
Ego Wilhelmus Dei gratia Atrebatensis advocatus, Bctunie et Denremunde dompnus, et M uxor mea, notam esse volumus, tam futuris quam presentibus, quia in omni loco dominationis nostre, fratres ecclesie S. Nicolai de Furnis, quecumque cmerint vel vendiderint, seu vehi fecerint, ad usus necessarios sue ndigentie, ab omni exactione thelonei, atque vectigalium, pro nostra nostrorumque salute, liberos imperpetuum fore decrevimus. Ipsi vero fratres nobis in orationibus tocius ordinis sui pro bac donatione receptis, tam nostra, quam patrum, matrum nostrarum anniversaria celebrare concesserunt. Ut igitur ratum atque inconvulsum hoc pictatis nostre beneficium cunctis seculi etatibus perseveret, auctoritate sigil- lorum nostrorum corroborare et confirmare curavimus. Actum verbi incarnati anno m° ducentesimo.
Van de Putte / Carton: Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis 1849 (Google data) 41, in: Monasterium.net, URL </mom/Furnensis/c9d6c88a-88e0-43ee-8ef7-76a7c2fb79cd/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success