Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 131, S. 233
Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 131, S. 233
Ego Philippus Flandric et Viromandie comes, notum esse volo inperpetuum, quod ecclesie S. Nicolai de Furnis, sexaginta mensuras mori in parrochia de Houthem, moi'o ecclesie S. Augustini ex orientali parte adiacentes, pro salute anime mou, et predecessorum meorum in elemosinam donaverim ad usum fratrum in predicta ecclesia S. Nicolai Deo servientium. Ut autem hec mea elemosina prefate ecclesie imperpetuum libera conservetur, sigilli mei auctoritate, et subscriptorum testimonio eam communivi. Sig. Walteri abbatis de Dunis, S. Haketti abbatis de Capella, S. Lebberti, preposifi de Eversam, S. Iohannis prepositi de Ypris, S. Lambini notarii de Brugis. S. Gerardi de Mecinis, S. Rogeri Gandavensis castellani, S. Walteri de Locris, S. Eustachii camerarii, S. Michaelis constabularii. Actum est Ypris anno Domini m° c° lxxy°.
Van de Putte / Carton: Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis 1849 (Google data) 131, in: Monasterium.net, URL </mom/Furnensis/6fc86ee6-a153-4a42-baf2-90eaa6badc35/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success