Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 24, S. 105
Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 24, S. 105
Ego Philippus Dei gratia Flandrie et Viromandie comes, notum esse volo tam futuris quem presentibus, quia in omni loco dominacionis mee, fratres ecclesie sancti Nicolai de Furnes, quecumque emerint, seu vendiderint, ad usus necessarios sue indigentie, ab omni exactione thclonei, atque vectigalium, pro mca meorumque salute, liberos imperpetuum fore decrevi. Et ut ratum atque inconvulsum hoc pietatis mee beneficium cunctis seculi etatibus perseveret, et auctoritate sigilli mei et conscriptione testium subscriptorum, corroborari et confirmari curavi. Facta sunt hec anno Domini, m° c° lxx° ti°, indictione ne, presentibus dompno Roberto cancellario, Gherardo notario, Magistro Herberto, Waltero de Locra, Radulpho castellano Furnensi, Roberto Yprensi, Waltero Formeselensi, Waltero Eustachii filio, Herberto de Vulrighcm, aliisque quam plurimis honorabilibus personis.
Van de Putte / Carton: Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis 1849 (Google data) 24, in: Monasterium.net, URL </mom/Furnensis/ef7d41db-4d9e-4be0-ab7b-ee00dff0781c/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success