Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 102, S. 198
Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 102, S. 198


Frater Petrus Dei gracia dictus abbas de Dunis, et Herbertus prepositus S. Walburgis de Furnis, universis presentes litteras inspectoribus salutem in vero salutari. Noverit universitas vestra, quod cum inter ecclesiam S. Nicolai de Furnis ex parte una, et dompnum Hildegardt Blavod ex parte altera, super anguillarum captura coram episcopo nostro questio verteretur, conquerente ecclesia quod dictam
179
capturam que sibi legitime ex duorum fratrum Walteri videlicet et Kersteloti, Cliorum dompni Galteri militis, donatione provenerat, prefata Hildegardt contra ius presumeret detinere, unde eciam sentenciam cxcommunicationis incurrit, tandem annuente epis- copo in nos duos est a partibus compromissum. Nos autem post absolutionis beneficium auctoritate dompni Morinensis excommunicante impensum, consensu partium interposita tali pena, quod pars ab ordinatione nostra resiliens, in centum libris alterî teneretur, iudicavimus sepe dicte capture proprietatem ad ecclesiam quidem iure perpetuo per- tinere, fructus vero ipsius promisimus dompne Hildegardt, quamdiu viveret, tantum sub censu unius libre in natali domini ecclesie singulis annis solvende eisdem post decessum ipsius ad ecclesiam omnino redeuntibus absolute. Hanc igitur ordinacionem nostram Riquardus Blavoet, filius memorate Hildegardt, cum esset abipsa in eadem querela cum ratihabitione constitutus in nostra presentia procurator, tam pro se quam pro matre sua, iuravit in sancta se modis omnibus servaturum: ut igitur ecclesia per formam propositam tuta possessione sua gaudeat in futurum, presentem paginam sigillis nostris appensis studuimus roborare.
Van de Putte / Carton: Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis 1849 (Google data) 102, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Furnensis/89f0dd95-aff2-47c8-82b1-ef8ee6f70b28/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success