Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 115, S. 215
Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 115, S. 215

CONTINGENTE.
Nos scabini et coratores terre Furnensis, notam facimus universis presentes litteras inspecturis, quod ecclesia beati Nicolai Furnensis de consensu dompni comitis et dompne comitisse et nostro, eiusdem est protectionis cujus sunt laici in terra Furnensi quantum ad combustiones occulte contingentes, hoc uotato quod abbas et conventus eiusdem ecclesie nobis promiserunt, quod pro rata sua et legitima portione omnium bonorum que habuerit in villa in qua continget com- bustio, solvet dampna combustionum aliorum per illos quos eligent coratores. Et quia sigillum proprium non habemus presentes litteras in huius rei testimonium eidem ecclesie tradendas sigillis Wilhelmi de Ostkerka balivi nostri et dompni Riquardi Blavoet militis et Wilhelmi filii dompni Stephani, conscabinorum et con- coratorum nostrorum fecimus roborari. Actum anno Domini «° cc° xu° mense decembri.
Van de Putte / Carton: Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis 1849 (Google data) 115, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Furnensis/c9ce5611-6c1c-4972-8b66-a07b870f020f/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success