Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 40, S. 119
In nomine sancte et individue Trinitatis Amen. Ego Theodoricus castellanus de Dixmuda, et dompnus de Bevera, et dilecta uxor mea Ada, omnibus ad quos presens pagina pervenerit, notum esse volumus quod fratres ecclesie S. Nicolai de Furnis, de omnibus quecumque emerint vel vendiderint, seu vehi fecerint ad usus necessarios sue indigentie, ab omni exactione thelonei vectigalium, paiagii et pense, pro nostra nostrorumque salute, liberos imperpetuum fore decrevimus, et ut ratum atque inconvulsum hoc pietatis nostre beneficium in omni loco dominacionis nostre, cunctis seculi etatibus perseveret, auctoritate sigillorum nostrorum corroborare et conDrmare curavimus. Actum anno ab incarnatione Domini h* ce° ix° mense novembri.
100
Van de Putte / Carton: Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis 1849 (Google data) 40, in: Monasterium.net, URL </mom/Furnensis/944ef2d4-3ef3-441e-8e24-743924e8fb1a/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success