Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 72, S. 148
Nos G. decanus Xpristianitatis, H. de Stenis, R. Tibelin canonici S. Walburgis Furnensis, et Iohannes presbiter de Bulscamp, notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis, quod Iohannes dictus Monachus, Katherina uxor eius, et Mar- gareta, mater dicte Catherine, contulerunt, donatione inter vivos, coram nobis, ad hoc rogatis et vocatis, in puram et perpetuam elemosinam, et coram scabinis tam
129
oflîcii quam ville Furnensi ad plenam legem, et legitime converpiverunt ecclesie beati Nicolai Furnensis omnia bona sua mobilia et immobilia, que iu present i possident, et que in futurum iuste poterunt adipisci, quorum quedam duximus exprimenda, videlicet quinque mensuras terre hereditarie, vocatas terra Iohannis Monachi, quarum una mensura et dimidia linea, iuxta hospitale beati Iohannis, versus aquilonem, una mensura et dimidia linea iacet iuxta mansionem que fuit Gerardi, quondam decani S. Walburgis, versus meridiem, et vm linee iuxta wervum Rike Debout, versus occidentem, duas mansuras cum edificiis super constructis, quas babuerunt infra oppidum Furnense, quarum una iacet inter domum Coppini Smed- dekin, et domum Wilhelmi Medici, et alia iuxta domum Petri de Denremonde, eidem ecclesie perpetuo possidenda, et ipsam ecclesiam posuerunt in corporalem possessionem et veram. Et eadem ecclesia ad eorum humilem supplicationem, eis concessit plenam participacionem omnium spiritualium beneficiorum et in morte canonicam sepulturam. In cujus rei testimonium ad peticionem dictorum I. K. et M. presentes litteras nostrorum fecimus sigillorum muni mi ne roborari. Actum anno Pomini ai° cc° xliii°, mense iulio.
Van de Putte / Carton: Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis 1849 (Google data) 72, in: Monasterium.net, URL </mom/Furnensis/9e275f90-d907-49c0-a67f-090124fce506/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success