Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 3, S. 76
Ego Milo Dei miseratione Morinorum episcopus dilectis in Xpristo filiis fratribus universis in monasterio beati Nicholay de Butenburch canonicam vitam professis eorumque successoribus imperpetuum. Quia tam ex caritatis affectione quam ex officii nostri conditione utilitati ecclesiarum modis omnibus descrvire compellimur, necessitatibus vestris communicandum vobisque in quantum rationabiliter possumus subveniendum esse intelligimus. Hujus rei gratia dilecti in Domino filii paupertati vestre paterno affecta condescendentes, vobis ac successoribus vestris ecclesiam beati Nicholay cum tercio manipulo et cum duabus appendiciis capellis, Sancti videlicet Dyonisii et Parviso cum omnibus earum pertinentiis ad exemplar patris et predecessoris nostri pie memorie Iohannis Morinorum episcopi perpetuo liberam et ab omni exactione preter duos solidos in sinodo Pentecostes singulis annis Teruanensi sedi persolvendos, immunem manere concessimus. Altare etiam de Vulpen ac de Duunkerka et de Ramscapella cum eorum pertinentiis ac minutis decimis similiter vobis concedimus. Statuimus etiam ut nulli omnino fas sit de jure quod de parochianis vestris provenerit sibi quidquam vendicare, vel decimas exigere. Preterea quascumque possessiones, quecumque bona in presentiarum iuste et canonice possidetis, presentis privilegii auctoritate vobis confirmamus. Si qua igitur eccle- siastica secularisve persona hane nostre constitutionis paginam, sciens et temere contraire presumpserit, si secundo, terciove commonita satisfactione congrua non emendaverit excommunicationi subiaceat. Actum est hoc ab incarnatione Domini m° c° xxxv°. Indictione xm, coram hiis testibus : Philippo Archidiacono, Heinrico abbate de Lisches, Gozellino decano, Gerbodone cantore, Roberto de Abbatis villa et aliis quampluribus.
57
DONUM DOMPNI MILONIS I, DE ALTARI DE HOUTHEM.
Ego Milo Dei gratia Morinorum episcopus, dilccto filio suo Guilhelmo ecclesie sancti Nicholay de Furnis abbati, eiusque successoribus imperpetuum. Quia in sede episcopatus et equitatis licet indigni residemus, omnium utilitati et paci, maxime eorum qui ad portum religionis enataverunt, proridere debemus. Huius itaque considerationis intuitu frater Guillelme abbas , tue tuorumque fratrum sub regula beati Augustini in ecclesia sancti Nicholay Furnes viventium, voluntati ac petitioni annuimus et altare de Holthem, per duas marchas argenti, episcopo Teruanensi singulis annis, in nativitate Domini unam , in pascha alteram, soluendas , tibi ecclesieque tue pcrpetuo censu possidendum concedimus, et ut perpetuo ratum vobis permaneat, scripto nostro et sigilli nostri impressione munimus. Si quis itaque buius concessionis paginam sciens et temere obviare presumpserit, donec errorem suum digne correxit, anathema sit. Actum est hoc anno Domini m° c° i/v°, Indictione m, coram hiis testibus: Philippo Milone archidiacono, Erembaldo decano, Nicholao cantore, Everardo, Odone, presbitris, Balduino de Milham, Alemmo Dyaconis, Folcrano Furnensi decano, Arnoldo pbro et aliis pluribus.
Van de Putte / Carton: Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis 1849 (Google data) 3, in: Monasterium.net, URL </mom/Furnensis/a3eef3a0-1e0c-4d6a-b720-da7327fe9058/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success