Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 153, S. 262
Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 153, S. 262


VVATUA.
Lambertus Dei gratia Morinensis episcopus, omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos littere iste pervenerint, in Domino salutem. Quod Wilhelmus abbas et capitulum Carth. eidem monasterio collatum confirmarunt et nos similiter confir- mamus. Notum sit ijjitur tam futuris quam presentibus quod Fulbertus et uxor sua Herca, Doolina quoque eiusdem uxoris fi lia , contulerunt ecclesie Carth. se ipsos cum omni hereditate sua, preter illain dumtaxat hereditatem, que eundem Ful- bcrtum ex parte patris contigit quam ipse retinuit in libera potestate faciendi videlicet ex ea quod possct. Et liee quidem illorum conversio facta est sub tali forma et dispositione, quod predicta Doolina cum sororibus illius monasterii suscipiet in presenti religionis habitum, Fulbertus vero et uxor sua quamdiu vixerint, in seculo remanebunt. Alias eciam terras quas in eadem regione predicta acquisivit ecclesia, terras scilicet Dooline, Alberti filii dompni Philippi, Arnulphi fratris sepefati mona sterii ad fidelitatem illius ecclesie custodient et possidebunt pro ea unam marcham argenti illi monasterio per singulos annos reddituri. Ad hec dompnus Philippus de VVatuwes cum Alberico filio suo in predicta ecclesia in fratrem recepto sepefato dcdit monasterio quinque hodos havene, et tres quartellos, et quinque quartellos frumenti, et unum Derdeling assensu Philippi tilii sui, Petri fratris sui, et Gerardi, et Colini, et Wilhelmi, et Iohannis. Volentes igitur ut hec in presentia multorum solempniter facta, rata permaneant et inconcussa, presentis scripti patrocinio communimufi, et sigilli nostri auctoritate confirmamus, statuentes et sub anat hemate prohibentes ne quis ausu temerario huic elemosine presumpserit contraire. Actum anno Domiui ih° c° xcvii° mense mayo.
243
Van de Putte / Carton: Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis 1849 (Google data) 153, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Furnensis/f627723e-fa4e-4b7f-afd3-174234dc64a8/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success