Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 126, S. 230
Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 126, S. 230

Universis presentes litteras inspectons, I. dictus Hoste, decanus, G. Thezaurarius , Rufinus Balduini de Hondeschote, canonici S. Walburgis Furnensis, salutem in omnium Salvatore. Universitati vestre notum facimus quod propter hoc in presentia nostra constituti, Iohannes dictus Snel, et Katherina eius uxor, recognoverunt se vendidisse, sex solidos parisienses annui rcdditus pro quadam summa pecunie ois integraliter persoluta, super quatuor lineas terre iacentis prope Steendam in Ode- kerka, in quibus ipsi manent; scilicet in festo beati Bavonis, religiosis viris abbati et conventui monasterii S. Nicolai Furnensis perpetuo persolvendos, tali modo quod si ipsi vel quoscumque dictam terram tenerè contingeret, statuto termino in solvendo deficerent, dicti abbas et conventus ad dictam terram manum apponere possunt, et eandem sibi attrahere pacifice et quiete. Renuntiaverunt nichilominus dicti I. et K. quantum ad premissa, exceptioni doli, mali, non traditi, non numerate pecunie, omni legis vel iuris auxilio canonici et civilis, et omnibus aliis exceptionibus et rationibus sibi in aliquo suffragari. In cuius rei testiraonium, sigilla nostra presentibus litteris duximus apponenda. Actum anno Domini m° cc° xcvn° feria un post oct. beati Martini Hyemalis. Ego Balduinus de Hondescote, usus sum sigillo parvo decani Furnensis.
Van de Putte / Carton: Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis 1849 (Google data) 126, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Furnensis/f71c6409-117a-48d9-9590-d90484e04391/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success