useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: GYKOL, Miscellanea (Q 329) 30535
Signature: 30535
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1513-02-27
Albe Julie. Die Lune, penultima mensis Februarii. Az erdélyi káptalan oklevele, melyen az intitulatio hiányzik. A címzés kívülről: Sagacibus et circumspectis magistro civium, iudicibus ac iuratis civibus civitatis Cibiniensis. Sagaces et circumspecti, nobis sincere honorandi. Quamquam singulerum magistri artificiorum oppidi nostri Enyedt, de mera nostra scientia primum, genrose dehonc propter antiquam pariter et prescriptam consuetudinem, ordinationes et statuta vestrates inter nata servare et eis morem gerere studuerint, ex paucis h ic tamen ex vestrorum annuentia et assensu laxioribus usi sunt et utuntur officinis, ut calceatoribus duos supra quam vestris hebdomadatim denarios dare non licet et doleatores nostri libere ligna ea, que vasis ac doliis aptarunt, vendere, possunt et singuli liberiori fruuntur moderamine, quod vestris intra se ipsos prohibitum est et fuit. Tamen diebus paulo ante actis, magistri Czehae pellificum oppidi nostri Enyedt suos per provisores, seu dicamus officiales decanos, in nostram capitularem congregatiunem venientes, ignominiosam ipsis et minime tolerabilem per vestros illatam iniuriam, nullis eorum demeritis, nec inferre desisterent, actione querulosa exposuerunt, quod ipsi licet cum vestratibus eiusdem artificii longo ante tempore et antiquissima ac diu prescripta consuetudine quosdam iniverint contractus ipsosque omni absque menda, temperantissima erga vestros obedientia, premissa, prout debebant, honestissime observaverint, nunc sinistro solo livoris fracti spiritu vestrates insultantes, nova in corruptelam et disparitatem nostris addere tentant, scilicet, brevi ut summa perstringamus, vestri pellificum magistri fa ... qui uni potestatem labores continuarent, unum super ebdomadale stipendium, floreni decem soluti sunt, nostri vero pelles dumtaxat XXV. quod utique nostris certis et rationabilibus occasiones per maiores fuisse et esse permissum, nemo dubitat, nunc iniquo et maledicto stomacho id adeo grandi et tyrranica prohibent poena, ut nisi id ferre eius unius floreni, nec non dare pelles susceperint, non modo famuli, imo et liberi nostrorum inabiles et ab artificio (ut eorum ex litteris Alemannis nobis fideliter interpretatum est) reiecti habeantur et in presentia ipsius artificii usus eis nusquam permittatur idque ipsum famulis nostrorum, ne nostris sub Diaeta laborent, mulcta et privationis poena litteratorie vetuerunt. Et iam eventus docuit, nam prius istud decretum famuli nostrorum Brassoviam et Cibinium laboratum, qui petierant, eminus a labore repulsi sunt. Nonne istud temerarium et plus quam tyrranicum est, innocue unius oppidi inter tempusmet extremi reddere inabiles et a consortio artificum prohibere homines, quod principis est in sceleratos, flagitiosos, agrorum depopulatores, incendiarios, stratorum insidiatores et in huiusmodi adstrictos vitiis fulminare vindictam. Quis immotus ferret ista? victum quaeritare, alicuius in messem falces mittentes prohibent, quod morte imminente solius Dei est et contra commune decretum, legem naturae, ubi vivere vita omnis naturaliter appetit, sed livor edax vestrorum contra legem non stringit viscera; videntes enim vestrorum augmentum contra vetustissimam consuetudinem et longe ante prescriptum, in pernitiem, preiudicium, iacturam et destructionem nostris inhiberexmachinantur, cum equidem consuetudo sit altera nostra; et sicut Averrois philosophatus est: Qui tollit uti propriam actionem, a rebus tollere videtur earum effectus, immo perspicue insulsum: Nam pelles 25 de usualibus 25 nostri emerex facile possunt et maioris aestimatur, quam florenum unum prebere. Praeterea somno obducti non illud attritum et divulgatum Augustini viderunt: Cum fueris Romae, Romano vivito more, ad Genitricem scribentis munitum, et recte Cibinium suis, suis Brassovia, propriis Enyedt municipalibus utitur; et revera nonnisi mentis inops efficax colliget argumentum, vina in Enyedt ducere aliena ut liceat, cum licitum sit Brassoviae et domini Cibiniensas ea fruuntur libertate. Municipale quippe ius nec a villula tollere licet. Postremo circumiacentibus singulis, tam intra Morosium a Thorda usque ad Thuys vel ultra villis sitis usque ad Kukulyvar, in oppido Enyedt appellationes solverunt, nostri quoque ad praesentias dominationum vestrarum, qui vel fatigiis, vel expensis parcere nolunt, provocare soliti sunt ibique per dominationes vestras solvitur appellatio, non tamen auferra soliti estis municipalia. Incolae, cum suis pro commodis statuuntur, sic enim omnis via praecludetur appellationi, sed dumtaxat, quod vestrum est, declaratis, verum hanc innoxam ignobilis vulgi dominationes vestras, absit, ut implicemus, cum ecclesiasticae disciplinae senatus vestri non paucos et sacrarum litterarum selectos litteratos, quorom eruditione huiusmodi morborum atterentur errores, plurimos vero et apprime legum peritos fore sciamus viros, verum caninibus commissis cum dominationibus vestris, legibus, a quibus recedere nobis minime licet, ut si phas est, antiqua et praescripta consuetudine iobagiones nostros tuerantur, et vos arrectis iterdictis ombibus agere libuit. Consuetudo efficax tunc inducitur, cum populus incipit aliquid observare ea mente, ut de caetero sit consuetudo ac ff de Jure actuque prae Lib. ult. et cum praescripta fuerit, tanta consuetudinis vis accedit, ut ubi ius deficit, consuetudo vim legis occupat et legem interpretatur. Sunt iura clarissima, sed lex est ff. de lege scilicet, de interpretatione et maxime cum fuerit rationabilis, ut hoc nostrorum casu, quia omne irrationabile prohibet lex ff. de Lege, quod non ratione huius vestrae constitutionis non reprobata fuit hucusque consuetudo, sed ab ipso iure et rationalitate sustinere, nec iniuria, quae firmata est longi temporis praesumptione, consuetudo; longum autem tempus anni decem inter praesentes, et viginti inter absentes legi sufficienter faciunt, et quae sit loci consuetudo in rubr..., sed eodem tit. 2. finali haberetur clarius, quod longum tempus, quoinducitur praescriptio, dicitur 10 annorum inter praesentes et 20 inter absentes, immo consuetudini rationabili alicuius loci non derogat per principem et per statum novum, nec Papam, nisi uno casu excepto de constit... Licet Li. 6-to nec indiget titulus ut praescirptio, sed requiritur solum tempus ff. de Legi... de quibus. Haec itaque dominationibus vestris repetere et citra insolentiam memoriae reducere libuit. Requirimus igitur, immo per amorem iustitiae et innatum partim vobis, partim exercitio adeptum rogamus, ut prudentia et sagacitate vestris modeste et solerter, contra insontes vero procedere iobagiones iurisdictioni vestrae subditos adstringatis, qui si iussibus vestris non obtemperaverint, veluti antea nos et nostri in benexplacitis p... licite habebunt; si vero indurato erecto pectore, etsi tardiores simus, tarditate tamen vindictae convicti a principibus huius incliti regni speramus recompensari. Nec impune, si iustum fovebit princeps, hanc iniuriosam ignominiam, opprobria et vexationes transire sincerus; nov equidem unus et duo in dicto nostro huius artificii existant oppido magistri non egerent facultatum plurium paucita snostrorum vestris, nunc vero cum favente Domino Deo aucti sunt et numero nostri et rebus, vestros bilis praecordia torquet, sed quod natu maioribus placuit long. cuius congruum in homine non est, meliore praescriptione, iunioribus displicere minimexlicet. - Vos omnes bene ac optime valere cupimus. Nos quoque tunc recte valere sciatis, ubi dominationes vestrae pacisci nostros cum vestris potuisse antiqua servata consuetudine audiemus. Et mucrone vetito non feriatis. Vos viribus omni tam gravi restitisse malo, nos enim huic cruento D. V. praeberi assensum crimini dignum est, ne errorem, cui non resistitis, approbare videamini. Capitulum ecclsiae Albensis Transsilvanae. Másolat egy nagy ív papíron. Régi jelzete: Misc. Cista 3. Fasc. 1. N-o 30.– Regeszta forrása: OL regeszta ERDÉLYI KÁPTALAN  

Másolat 1513-1533
Current repository
Erdélyi országos kormányhatósági levéltárakból (F)
  • Charter on the archive's website

    • Graphics: 
      x
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.