useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Pannonhalma, Bences - Acta Antiquiora (1201-1525) 1525 VIII 23
Signature: 1525 VIII 23
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
23. August 1525
Karai András remete-udvari ispán értesíti urát, Máté főapátot, hogy a Somogy megyei szék kimondta, hogy ezen évben senki hat dénáron kívül más tizedet ne merjen fizetni; mert megegyeztek volt, hogy a főapát a mezőn szedesse a tizedet s ezt elmulasztotta. A határozatot egyesek izgatására hozták. Az ispán javallja, hogy a főapát a királytól kérjen levelet e határozat ellen. Ha nem siet, nagy kár éri az egyházat.  

orig.Karai András servitor
Current repository
PannH Acta

  • notes extra sigillum
    • 208304
x
Reverende domine, domine mihi graciose. Post serviciorum meorum humillimam recommendacionem, Possum scribere vestre reverende dominacioni, quod in ista sede iudiciaria Simigiensi negocium decimarum per aliquas personas maxime existit confusum et impeditum. Edictum enim est, ut nemo decimas ipsas pro anno presenti preter sex denarios exolvere presumat. Personas autem ipsas a presencium exhibitore clare intelligere poterit vestra dominacio. Causam aliam allegare non possunt, nisi quod anno transacto cum vestra dominacione conclusissent, ut iuxta contenta decreti in campo vestra reverenda dominacio decimare faceret in tempore, sed vestra reverenda dominacio non misisset homines suos, ut in campo decimare fecisset. Et licet satis amplas allegaciones et excepciones faciebam, sed nihil proficere potui. Unde dignetur vestra reverenda dominacio curam huius rei gerere, nam alioquin ecclesia damnum non mediocre pateretur. Si itaque videtur vestre reverende dominacioni dirigat eadem homines suos in tempore ad regiam maiestatem et efficiat literas apud suam maiestatem, sonantes universitati nobilium istius comitatus Simigiensis preceptorie loquentes, ut a tali confusione ipsarum decimarum cessent, alioquin in eisdem literis duodecim personas, que huiusmodi perturbaciones suscitassent, evocet sua maiestas in sui presenciam racionem reddituras. Statim ex sede fui profectus ad magnificum dominum Georgium de Bathor, comitem Simigiensem, qui ecclesie se commendat et de bonis suis indempniter exolvere facit una cum domino fratre suo. In cultello Nagh Kees bene et probe processi aliter, nisi quod pro ista causa ... certi nobiles inter se locuti erant, neque fruges ... hactenus dederunt usque modo pecunias ... vestra reverenda dominacio ne faciat tepidatum in hoc ... ut premisi, aliter ecclesia maximum dampnum pateretur. Festinet cum literis regiis, ut eos ad futuram sedem iudiciariam, que celebrabitur feria secunda proxima post festum Beati Egidii abbatis huc apportare valeant, alioquin ego non ero in culpa. Possum hoc scribere vestre dominacioni, quod dominus Iohannes de Fayz neque introire permisit ad bona sua ad decimandum. Causam allegat, quod vestra dominacio duplici via cum eo procedit, quia et iobbagiones suos fecit vestra dominacio reverenda citare et suam propriam personam tempore sue infirmitatis ad curiam regiam evocari fecit. Conclusit ipse Iohannes Fayszy, ut nullibi in bonis suis preter sex denarios dabunt. Ipse itaque est fundamentum tocius negocii. Lacius dicet ostensor presencium, cui eadem in dicendis credendis fidem prestare dignetur eidem. Iterum mea servicia commendo. Ex Remethe Udwar, in vigilia festi Beati Bartholomei apostoli, anno Domini MDXXV. [1525. aug. 23.]||
Servitor eiusdem Andreas ispan de Kara.

Comment

Eredeti
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.