useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1151
Signature: 1151
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1151
II. Géza király az osztrák herceggel való találkozás költségeire 40 márkát követel Rafael szentmártoni apáttól, ki pénz hiányában sáfárjával eladatja egyik pozsonyi jószágát, s ennek árát, 20 márkát, kölcsönadja a királynak, ezért aztán birtokul kapja a két házból álló Belid jószágot, melyet az udvarnokok ellenében a király megvéd és oklevéllel is biztosít az apátnak.  

orig.Géza II király
Current repository
PannH OSB

  • notes extra sigillum
    • 206817
Graphics: 
x
Divina dispensante clementia Geyse rege regnante, anno, quo Martyrius in archiepiscopum est electus, Belo bano existente, colloquii causa regis ac tocius regni cum duce Austrie habita est. Ad quod cum, ut moris est, rex cum suis proficisci voluisset, mandavit abbati Sancti Martini Raphaeli, qui eodem quoque anno in abbatem fuerat electus atque benedictus, ut absque ulla dilatione quadraginta ei marcas argenti examinatissimi mittere non differret. Qui cum nichil argenti se habere dixisset, Heynricus comes curialis dispensatorem abbatis nomine Ogguz accesiri fecit, et illum comminando, ut iussui regis satisfaceret, misit. Qui recedens ivit Posonium et illic uno predio ecclesie vendito, pretium videlicet viginti marcas regi obtulit. Post paulum vero abbas, quia rex predictas marcas ab ecclesia mutuo acceperat, diligenter requisivit et vice illius dati terram cuiusdam udornici cum duabus solummodo mansionibus, que ovili ecclesie vicina habebatur, impetravit, et ex precepto regis comes Heynricus huius rei prestaldum nomine Caba constituit atque dedit. Post aliquos autem dies udornici facto in unum conventum de predicta terra in festo Sancti Regis [aug. 20.] clamorem facientes eam ab ecclesia distrahere laborabant. Set abbas regem adiit et rogavit, ut vel purum pretium ecclesie redderet, vel quod dederat, fortius stabiliret. Quod et factum est. Nam rex udornicos reppulit et memoratam terram per manus Odonis filii Bethleem episcopi ecclesie perpetuo possidendam tradidit, et cautione cyrographi huius a Barnaba notario conscripti et regio signo signati firmiter sanccivit. Unde si quilibet modernorum seu futurorum aliquid demoliri voluerit, mille maledictionibus et duplici contritione eternaliter feriatur. Amen.

Comment

Eredeti
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.